Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1

dicebat
; quia minus velociter eo motu concitantur, quae ſphæra inerrantium: huic aut motui vna tan­
tùm
ſubſtantia mouens ſatis erat, à qua omnes orbes agerentur; hi quidem tardius, illi verò celerius;
prout
ab ea magis, minusúe diſtarent, quandò agens naturale efficacius afficit id quod propinquius
eſt
: cumque.
hoc mouens ſufficeret, ne res in natura ſine neceſsitate multiplicarentur; vnum quoque po­
nere
voluit, ex quo item motum vnum cęli totius eſſe defendebat.
idque. etiam confirmare potuit au­
ctoritate
Ariſtotelis, qui docet hypeccauma (eius verò motus eſt ab eodem principio à quo cęlum, om­
ne
voluitur motu diurno) quia longius diſtat ὑστερίζειν .i.
relinqui à mobili ſuperiore, & ex hoc fortè
effici
, quemadmodum optici docent,a vt in contrarium ferri videantur. Adiiciebant item alij fore, vt

vnus
idemque.
orbis contrariis motib. ageretur, quippe ab occaſu in ortum, & contrà ab ortu in occa­
ſum
, quod certè fieri nequit.
Nanque ex motib. oppoſitis vnus eſt naturalis, alter contra naturam, & vio­
lens
, id verò abhorret admodùm à natura cęleſti: neque enim poteſt reddi perpetuus: vterque aut ille mo­
tus
in planetis perpetuò conſeruatur: cùm enim ſit præter naturam, quò magis abeſt ab initio mouente,
eo
quoque magis defetiſcitur, vt in progreſſu denique deleatur.
Nunc etiam ſecutus eſt Nolanus b magnus ho­

ſtis
Auerrois qui poſuit vnam ſubſtantiam quæ foret veluti forma cęli totius, eamque profeſſus eſt in­
formare
quamlibet materiam, cuicunque mutationi ſubiiceretur: quae ſi multitudo tali ſubſtantiæ tribua­
tur
; eam certè non eſſe ipſius eſſentiæ, ſed vnius rationis, & habitudinis; quòd ex diuerſis rationib. quas

haberet
ad mobilia, multiplicaretur: non ſecus atque Socratis imago, cùm vna reipſa ſit; in diuerſis ſpe­
culis
multiplicetur; & veluti ſpecula ſecum differentes habent perfectiones, ob eamque.
cauſſam imago
in
his illuſtris & puta conſpicitur, in aliis atra & exilis, in nonnullis etiam conturbata, vſque adeò, vt
in
quibuſdam ægrè diſcernatur; ſic omnium rerum formæ, non eſſentia ſanè, ſed virtute tantummodò
diſtinguantur
; vna aut reapſe ſit omnium cęleſtium, atque caducorum forma.
Quamobrem ſicut in his
quæ
ſine materia communicantur, vna forma multiplicatur ex habitudine, ſic cùm & eſſentia diuina ſi­
ne
materia participetur, non re, ſed ratione, & habitudine ſola multiplicabitur.
Afferuntur & huiuſmo­
di
rationes in hanc ſententiam, tùm quae illæ ſubſtantiæ mouent, tanquam res mente comprehenſa, & exopta­
ta
.
Finge ergo tu amata prima eſſe plura; non eſſet igitur in illis vtique ordo: id aut fieri non poteſt: nam
ſic
deleretur vniuerſum.
Ordinem verò ibi non affuturum, vel ex eo demonſtratur, quae vbi eſt ordo, ibi
prius
eſt, atque poſterius, & omnino primum.
Primum verò eſſe non poteſt, niſi vnum. Tunc etiam quo­
niam
mouerent tanquam amata.
Illa igitur, quæ mouentur ita mouentur, quoniam amant: tum ſiue om­
nia
alia amant vnum primum, ſiue ſecundum amat primum, & tertium amat ſecundum; ſequitur vt
moueantur
: at illud ſubſtantiæ genus in mouendo non mouetur: amare enim eſt moueri.
c Potes etiam

addere
, quoniam ab his communicatum eſt eſſe quibuſdam clarius, aliis aut obſcurius: ſed enim quòd res

ſit
, formæ acceptum refert.
Omnium igitur quæ ſunt, illa forma eſt habenda. Nouimus tamen hanc ſen­
tentiam
in eo peccare, quae ponit rationem formarum materiæ beneficio diſtingui: at nos contrà accepi­
mus
materiam .ſ.
ex forma variari, & id quod deterius eſt, ad per fectius inſtitui. Atque ita legimus apud
Ariſtotelem
, animas prout nobilitate, vel ignobilitate inter ſe differunt; etiam conſtitutionis materiam
differentem
fuiſſe conſecutas.
Quòd ſi materia reputetur cauſſa diſtinctionis, & multitudinis in formis;
memento
primùm longè aliam rationem eſſe formarum quæ pendent ex materia quoquo modo, atque
eius
entis, quod nullo modo pendet ex ipſa; immo ſi rem diligenter expendas, materia contra pendet
ex
ipſo: illę enim formæ aliquid accipiunt à materia, dum ſibi certam materiam ſupponunt.
itaque pro eius
ratione
diſtinguuntur.
Verùm neque etiam id primo contingit: ſunt .n: per ſe ipſę primò diſtinctę, ſed vt
dictum
eſt, ex hypotheſi.
Atque Ariſtotelemd ſic decernere videmus aduerſus eos qui vnum eſſe om­

nia
ponebant, quippe qui id concedat ſolùm, ſi materia ſpectetur, quoad verò pertinet ad formam,
obiiciat
neceſſariò contradicentia fore ſimul, ſi vna ſit omnium forma, quod certè cadebat in Heracli­
tum
.
Proptereà ſicuti contradicentia non ratione tantùm, ſed reipſa ſeparantur, ſic etiam formas opor­
tere
diſtingui.
Non igitur formæ ſunt ex ſubiecto diſtinguendæ; multò minus à ſola ratione diſtinctio­
nis
eſſentialis principium eſt arceſſendum, atque omnium minime in iis quæ ſeparantur à materia ſim­
pliciter
.
eſto enim quae ea quæ poſita ſunt in habitudine, ex varia partici patione materiæ ſpeciem commutare

videantur
, vt in iride & collo columbæ; at per ſe ſubſiſtentium principia talia eſſe non auſim affirma­
re
.
Tametſi ſemper aliquod rei diſcrimen ſupponitur his quæ ratione ſegregantur; ſic aër & aqua per
ſeipſa
primum diſtinguuntur, mox accipiunt lumen vario modo.
& quaſi accidentia per ſubiectum ſuas
differentias
conſequuntur.
ſubiectum ſubſtantiæ in diſtinctum eſt, & à forma debet diſtingui. Ita clarius
obſcuriuſúe
participant res eſſe ex Deo, veruntamen accedit interna diſtinctio, quæ ſua ipſarum pro­
pria
eſt, & mente ab ea pendentia ſeparati poteſt; quæ ſi eius eſſentia foret: certè quodcunque ab eſſentia
ſua
ſegregate ſine incommodo liceret.
rationis iſta multitudo foret, nec idonea præſtare munera tam
diuerſa
, quæ non modò elatione & ſubmiſsione ſegregantur, verùm etiam natura atque ſubiecto, atqui
in
motu cęleſti, diuerſi ſunt omnino motus ſuper aliis polis, & ad alios terminos longè diuerſos: atque
vt
iam audiſti, nonnulli ex his oppoſiti, qui cùm fiant in tempore determinato & perpetuò, neceſſe item
eſt
fiant à motore ſeparato.
Prætereà ſic Deus eſſet cauſſa cuiuſque rei interna; Nam cùm copuletur ſine
dimenſionib
. & per eſſentiam, ex eo multò magis vnum fieret, quae ex forma quę à cæteris philoſophis ap­
probatur
, & materia; id autem fieri nequit.
Nam, cùm forma ſit principium motus in compoſito mo­
uet
ſe per accidens.
At quod ita mouet, vt ſupra dictum eſt, corrumpitur. Eſſet etiam pars, & in potentia
in
toto.
& in eo quiditas idem non eſſet, atque eſſe. Eſſet item finis generationis. Quę omnia cùm ſint
abſurda
, te diſſuadere debent, quominus credas, Deum eſſe cauſſam diſtinctionis rerum medio vacantem,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index