Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
121 115
122 116
123 117
124 118
125 119
126 120
127
128
129
130
< >
page |< < (81) of 131 > >|
8781SPIRITAL. LIBER. bimus per G H tubum antequam in baſim aqua infundatur, aëre per tu-
bum X O excedente.
Poſtea canalem comprehendentes per quoddam
foramen aquam in baſim infundemus, quouſque obſtruamus oſculum O,
&
canalem D dimittamus. Manifeſtum igitur eſt vinum non fluere. Pro-
pterea quod aër nulla ex parte ingredi poteſt.
Quando autem extremum
regulæ R deprimemus, pars aliqua clepſydræ ex aqua extolletur, &
denu-
data reſpiratione O fluet D canalis, quouſque ſublata in clepſydra aqua
effluens ipſam O reſpirationem obſtruat.
At ſi rurſus repleta clepſydra
extremum regulæ R pluſquam antea deprimatur longiori tempore effluet
ſublata in clepſydra aqua, &
ob id ex canali plus vini educetur. Si vero
tota clepſydra extollatur, multo magis effluet.
Neigitur manu deprima-
mus extremum regulæ R, ſit quoddam pondus V in exteriori regulæ par-
te R Q delatum:
& quando fuerit propè R totam extollet clepſydram,
quando vero remotius minus extollet.
Itaque experientia invenientes
menſuras, quas volumus canalem D fluere, inciſiones faciemus in regula
R Q, &
menſurarum deſcriptiones. Quare cum volumus partem aliquam
effluere, adillas inciſiones pondus deducentes fluere dimittemus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index