Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 110 > >|
1
Scholium.
Superioris propoſitionis veritas concordat cum prop. 37. hu­
ius, in eo tantùm variatur, quod ibi ponuntur data ſpatią
elongitiones funiculorum, hic verò tempora ſimplicium̨
motuum, & quia elongationes oſtenſæ ſunt proportionales ſpa
tijs nunc exactis, manifeſtum eſt, noſtri iuris eſſe modò ſpatia
acceleratis motibus exact a ex temporibus ſimplicium motuum
datis concludere, modò contrà, ex ſpatijs altitudinibus gene­
ſum proportionalibus, qua item data ſunt, tempora inuenire,
qua proinde methodus mihi videtur ampliſſima.
PROP. XXXX. THEOR. XXXIII.
SI eiuſdem craſſitiei funiculis pondera dependeant, quę
ſint in ratione reciproca longitudinum ipſorum funi­
culorum, ſpatia temporibus geneſum ſimplicium motuum
exacta erunt in ratione duplicata elongationum.
Tab. 8. Fig. 6.
Nam ſi ſit pondus E ad F ſicuti longitudo DB ad CA, & ſint,
craſsities funiculorum æquales erit ſanè ratio, quæ componi­
tur
ex ratione funiculorum, & ex ea ponderum, æqualitatis; ob
idque geneſes ſimplicium motuum, quarum altitudines CE, DF
habebunt amplitudines, nempe primas velocitates interſe ęqua
les (nam cum pondera erant æqualia, primæ velocitates
proportionabantur longitudinibus funiculorum, ideo, cum

pondera reciprocantur longitudinibus ijſdem, ſeu viribus
funiculorum, fit vt primæ velocitates æquales reddantur)
cum ergo ita ſit, ſpatia recurſuum temporibus imaginum̨
ſimplicium & accelerato motu confecta erunt in ratione
duplicata elongationum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index