Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 355 > >|
1traedra (de quibus tamen Ariſt. loquitur) vt patet ex ſupra dictis. Indul­
geas Lector, ſi hoc loco neceſſe fuit in Geometriæ penetralia ingredi: ope­
ræpretium enim eſt aliquando ipſis Mathematicis ſatisfacere.
tu verò, ſi
adeo es mathematicis imbutus, conſule poſtremas demonſtra.
13. Elem. &
præcipuè ſcholium vltimum, vbi plura de his corporibus ſcitu digniſſima,
atque huc ſpectantia reperies ex his omnibus Mathematica, quæ noſtræ ſunt
partes, perſpicuè ſatis expoſuimus.
Multo poſt tempore, quàm hæc ſcripſeram incidi fortè in cap. 38. ſpecu­
lationem 10. Benedicti de placitis Ariſt. reperique; ab eo vno Ariſt. hoc loco
erroris notari, dum aſſeruit duodecim pyramides replere locum corporeum,
ideſt, vt exponit ipſe, ſex pyramides ſuper hexagonam aliquam figuram
ſuperficialem, & ſex ſub eadem, id præſtarent, cum potius maius vacuum
remaneat ad quamlibet partium ſupra, & infra, quam plenum.
hæc ipſe. ſed
expoſitio iſta puerili, ne dum Ariſt. ingenio prorſus indigna eſt: vt propte­
rea exiſtimem caſu potius eum Ariſt. rectè reprehendiſſe, quam ex certa
ſcientia, cum illius erratum maiori errato conetur corrigere.
Incidi po­
ſtremò in Indicem librorum, quem Maurolyius ſuæ Coſmographiæ præpo­
nit, vbi ſic ait: Demonſtramus autem in libello de figuris planis, ſolidisque;
locum replentibus, cubos per ſe, pyramides verò cum octaedris compactas
dumtaxat implere locum, qua in re Auerroem erraſſe pueriliter manifeſtum
erit.
Vides igitur tanti viri auctoritate confirmari noſtram ſententiam, py­
ramides videlicet per ſe, non replere vacuum.
cum igitur conſtet vnam tan­
tum ex figuris ſolidis, ſiue etiam dicas, vt perperam Ariſt. & alij plures exi­
ſtimarunt, replere totum ſolidum; nulla ratione poterunt elementa quatuor,
quatuor diuerſis figuris indui, ſed vnum tantummodo, quare reliqua abſque
figura remanere neceſſe eſſet: quod eſt omnino inconueniens.
122
Tex. 71 (Deinde ſi terra eſt cubus &c.) lege definitiones 11. Elem. quæ ſunt
admodum faciles, ibi reperies definitiones quinque corporum regularium,
quorum figuras Plato elementis tribuebat: qua verò id ratione faceret, ha­
bes in ſphæra Clau.
Simpl. etiam hoc loco ſatisfacit.
Ex Quarto de Cœlo.
123
Tex. 33. (Deinde ad ſimiles videtur angulos ignis quidem ſurſum ferri,
terra autem deorſum, & omninò quod grauitatem habet, quare neceſſe
est ferri ad medium.
hoc autem vtrum accidit ad ipſum terræ medium,
an ad vniuerſi, quoniam idem ipſorum ſit, alius ſermo eſt) cum vellet
50[Figure 50]
probare Ariſtoteles dari punctum quoddam in medio
mundi, ad quod grauia deſcendant, & concurrent:
& à quo leuia aſcendat; vtitur, præter alias, etiam
ratione aliqua ex parte mathematica; quæ eſt huiuſ­
modi.
videmus ignem, & cætera lęuia aſcendere à
terra ſurſum ad angulos æquales; ſimiliter videmus
terram, & cętera grauia deſcendere ad terram deor­
ſum ad angulos æquales, quod ſignum eſt omnia iſta
idem mundi medium reſpicere: v.g. ſit terra in figu­
ra præſenti circulus E C D, cuius medium, ſine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index