Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 158 > >|
1diuini cognomentum tulit, Telluri attribuit tum
junior
reuolutionem diurnam circa proprium axem,
tum
ætate maturior etiam tranſlationem per zo­
diacum
.
Noſti enim, cùm in Timæo ſenſiſſet Tel­
lurem
in vniuerſi centro degentem, vna ſui circum­
ductione
verſus ortum, diem, noctemque efficere,
dum
intereà Sol, cæteráque aſtra apparerent oriri,
ac
deferri verſus occaſum; poſt-modum tamen, vt
ex
Theophraſto apud Plutarchum intelligitur, eum
collocaſſe
Solem in centro, & Terræ præter mo­
tum
diurnum, aſſignauiſſe etiam annuum, quem dum
circa
Solem, & ſub ſignis zodiaci perageret, Sol
appareret
intereà oppoſita ſigna peragrare.
Sed
hiſce
dimiſſis, ecquod-nam eſt illud, de quo dicere
volo
, argumentum è Nempe illud eſt, quod ab ipſo
vſque
Ariſtotele ſolet obijci, dum neminem ferè
non
vides, qui diurnum motum oppugnans, non
inſtet
fore, vt ſi Terra circumvolueretur in ortum,
lapis
directè ſurſùm projectus, non in eundem, è quo
foret
projectus, locum recideret, ſed caderet pro­
cùl
ad parteis occiduas; quòd eo verſante per
aerem
, locus eſſet interea verſus ortum procùl
ſubductus
: eo modo, inquiunt, quo ſagitta ſurſùm
euibrata
è puppi, dum nauis mouetur, non in puppim
recidit
, ſed in aquam à tergo puppis, quæ intereà
ſubducta
eſt.
Enimverò quis non miretur neminem
ex
tanta obijcientium turba rem fuiſſe expertum
adeò
facilem; omneiſque exemplum in re ſimili
vſurpare
, non quod ipſi probauerint, aut ab exper­
tis
acceperint; ſed quòd aliunde ſic ſe habere, aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index