Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 145 > >|
1cuti & tremere incipiat, atque etiam eâ immotâ ruere ædificia:
homines pedibus inſiſtere non valentes collabi & vacillare: fa­
ctâ enim plagâ in viſceribus terræ medijs immotis impetus huc
ſe effundit: quemadmodum percuſsâ muri parte oppoſitâ, ea
quæ muro hærent, delabuntur.
Notandum ſecundò. impul­
ſum non recipi uniformiter in mobili; ſed receſſu à ſummo vi­
gore, quem infert plaga, ſenſim attenuari tam in profundum,
quàm in latum.
Itaque videmus illas partes, quæ ictum exci­
pere coguntur, præ alijs frangi & collidi: nequaquam à plagâ
remotiores.
Quia nimirum cùm unaquæque particula ſuo impul­
ſu feratur & incitetur ad motum; dum hæ præcurrere feſti­
nant, illæ ob tarditatem ſequi non valent, quà impetus magis
urget, ſi uniones habeant ſolubiles, avelli contingit.
Ita
quidem in principio motûs, quouſque producitur impulſus:
quam tamen inæqualitatem æquat centrum grauitatis, omni­
um vim colligendo; cùm ab omnibus urgeatur: atque ita fit, ut
tardiores incitentur, velociores retardentur: quò eodem
cum centro gravitatis motu ferantur.
Motus ergo centri eſt principium motûs reliquorum: & cùm
à motu fiat plaga; erit huius motus & ratio in ordine ad cen­
trum Itáque fit utictus perpendicularis omnium ſit grauiſſimus:
obliquorum verò tantò vim habeat minorem, quantò magis
obliquè ferit: eo enim modo habet hic motus, quo grauitas
in lapſu inclinato.
Quòd ſi ergo corpora eiuſdem molis &
ſoliditatis, percutias ictu latiore eóque plano; videbis in medio
plagæ ſitas partes priùs frangi, ijs quæ in ambitu ſunt quandoque
illæſis.
Porro impulſus in mobili, quia à plagâ cæpit, in aliam
plagam deſtinatur. & ſi quidem plagam totam peregit, totus; ſi
partem, in eadem ratione exſolvitur impulſus, ut conſtat ex
propoſ: 37.
Quin motus in aëre quid aliud, quàm percuſſio
& plaga continuata: unde in aëre craſſiore, licet ab eadem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index