Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 101 > >|
13. primi
14. primi
Sit dodecahedrum af in ſphæra deſignatum, ſitque ſphæ
centrum m.
Dico m centrum eſſe grauitatis ipſius do­
decahedri.
Sit enim pentagonum abcde una ex duode­
cim baſibus ſolidi af: & iuncta am producatur ad ſphæræ
ſuperficiem.
cadet in angulum ipſi a oppoſitum; quod col­
ligitur ex decima ſeptima propoſitione tertiidecimi libri
elementorum.
cadat in f. at ſi ab aliis angulis bcde per cen
trum itidem lineæ ducantur ad ſuperficiem ſphæræ in pun
cta ghkl; cadent in alios angulos baſis, quæ ipſi abcd
baſi opponitur.
tranſeant ergo per pentagona abcde,
fghKl plana ſphæram ſecantia, quæ facient ſectiones cir­
culos æquales inter ſe ſe: poſtea ducantur ex centro ſphæræ
76[Figure 76]
m perpendiculares ad pla­
na dictorum circulorum; ad
circulum quidem abcde
perpendicularis mn: & ad
circulum fghKl ipſa mo,

erunt puncta no circulorum
centra: & lineæ mn, mo in
ter ſe æquales: quòd circu­

li æquales ſint.
Eodem mo
do, quo ſupra, demonſtrabi
mus lineas mn, mo in unam
atque eandem lineam con­
uenire.
ergo cum puncta no ſint centra circulorum, con­
ſtat ex prima huius & pentagonorum grauitatis eſſe centra:
idcircoque mn, mo pyramidum abcdem, fghklm axes.

ponatur abcdem pyramidis grauitatis centrum p: & py
ramidis fghklm ipſum q centrum.
erunt pm, mq æqua­
les, & punctum m grauitatis centrum magnitudinis, quæ
ex ipſis pyramidibus conſtat.
eodem modo probabitur qua­
rumlibet pyramidum, quæ è regione opponuntur, centrum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index