Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Ad vtrumque reſpondeo; ad primum quidem, per curvam fieri;
29[Figure 29]
vt
dixi de Sole v.g. per arcum D.
F
, vt eandem retineat à centro
mundi
diſtantiam, vi ſcilicet hujus
motus
, ſeu inclinationis; quænam
verò
ſit accelerationis ratio à D ver­
sùs
F, iam ſupra indicavi.
Suppone
horizontale
planum AF & ſuperfi­
ciem
ſphæræ inclinatam DF, in
qua
deſcendat corpus grave motu
accelerato
, hæc eſt accelerationis
progreſſio
; quæ in ſecundam incli­
nationem
apprimè quadrat; quænam
porrò
& qualis ſit hæc progreſſio
motus
accelerati, altioris eſt indagi­
nis
; Licèt enim eadem non ſit cum illa,
quam
ſervant funependula in de­
ſcenſu
, ab ea tamen petenda eſt;
Vt
vt ſit, hæc diſcuſſio hujus noſtri
inſtituti
non eſt, ad ſecundum re­
ſpondeo
, Lineam illam cadere per­
pendiculariter
in planum Æquato­
ris
, nempe determinatur à Plano cir­
culi
parallelo Plano Æquatoris, eius
tamen
terminus eſt Ecliptica, vt di­
xi
; nempe Plánetæ hinc terram aſpi­
ciunt
, cui ſerviunt, lumenque refun­
dunt
; inde verò Solem, ſub primo reſpectu, ſuos orbes agunt circa -
terram
, tanquam circa ſuum centrum; ſub alio verò, Solis ſequun­
tur
veſtigia, qui cùm ab Ecliptica nunquam diſcedat, hic ſolus circulus
ſecundam
inclinationem Planetarum tanquam terminus determinat.
Ex
his
autem perſpicuas rationes reddo, in mea hypotheſi, acceleratio­
nis
, retardationis, retrogreſſionis, ſtationis, Nodorum motus, itemque
Apogæi
& Perigæi, variæ digreſſionis & latitudinis, vt jam ſupra indicavi­
mus
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index