Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 290 > >|
87 b. tranſeundo d. partem non eſt proportio l. nec ma­
ior: ergo latitudinis motus deperdite ab ipſa b. po­
tentia tranſeundo .ef. partem in tempore g. adequa­
te ad latitudinem motus deperditam ab a. potētia
ſtante inuariata vel remittente potentiam ſuã tran­
ſeundo d. partem in g. tempore adequate non eſt ꝓ­
portio l. nec maior: ſed conſequens eſt falſuꝫ: igitur
illud ex quo ſequitur.
Patet conſequentia: q2 om-
nes poñe inuariate ſiue equales ſiue inequales ideꝫ
medium etc. tranſeundo equalem latitudinem mo-
tus deperdunt: et ſi aliqua potentia tranſeundo ali­
quod medium inuariatum remittendo motum ſuuꝫ
etc. remittat potentiam ſuam: ipſa maiorem latitu­
dinem motus deperdit quam ſi ſtaret idem mediuꝫ
inuariatum tranſeundo etc. / vt conſtat ex quarto ar­
gumento ſexti capitis ſepius allegato.
Sed falſi­
tas conſequentis ꝓbatur / quia ſi latitudinis deper­
dite ab ipſa potentia b. tranſeundo .ef. partem ī g.
tempore ad velocitatem deperditam ab a. poña trã­
ſeundo d. partem in eodem g. tempore non eſt pro-
portio l. nec maior: et a prīcipio motus ipſius b. ad
motum ipſius a. eſt proportio l. / ſequitur /  facta ta­
li variatione latitudinis motus ipſius b. ad latitu­
dinem motus ipſius a. non eſt ꝓportio l. nec maior /
quod eſt contra hypotheſim.
Conſequentia tamen
patet ex primo et ſecundo correlariis quinte conclu­
ſionis ſecundi capitis ſecunde partis:
Sed antece-
dens eodem modo ꝓbabis omnino quo probatum
eſt in quarta concluſione huius.
Iam probat̄̄ ſecun­
da pars minoris videlicet /  per totum tēpus quo
a. poña b. poñam ſequetur: continuo a. poña remit­
tet potentiam ſuam.
quia ſi per aliquam partem il­
lius temporis ſtat inuariata, aut intendit potentiã
ſignetur illa pars temporis, et ſit g. in quo a. tranſe­
at d. partem adequate, et b. in eodem g. tempore .ef.
partem adequate pertranſeat: et manifeſtum ē /  ip­
ſius .ef. partis ad ipſam d. partem eſt ꝓportio l. / vt
patet intuenti hypotheſim.
Quo poſito arguo ſic /
latitudinis motus deperdite ab ipſa b. poña tran­
ſeūdo .ef. partem adequate ad latitudinē motus de­
perditam ab eadem b. poña tranſeundo d. partem
adequate eſt maior ꝓportio ꝙ̄ l. / igitur latitudinis
motus deperdite ab ipſa poña b. tranſeundo .ef. ꝑ-
tem in g. tempore adequate ad latitudinem motus
deperditam ab ipſa poña a. ſtante inuariata vel in­
tendente poñam ſuam tranſeundo adequate d. par­
tem in eodem g. tempore eſt maior ꝓportio ꝙ̄ l. / ſed
conſequens eſt falſum / igitur illud ex quo ſequitur.
Conſequentia cum falſitate conſequentis patet: et
antecedens ꝓbatur videlicet /  latitudinis motus
deperdite ab ipſa poña b. tranſeundo .ef. parteꝫ in
g. tempore adequate ad latitudinem motus deper-
ditam ab eadem poña b. tranſeundo d. partem ade­
quate: eſt maior ꝓportio quam l. quia ipſius .ef. ꝑ-
tis ad d. partem eſt ꝓportio l. et quamlibet partem
exceſſus minorem d. parte ipſius .ef. partis b. poña
tranſeundo continuo mouetur cum maiori reſiſten­
tia quam tranſeundo quãlibet partem equalem ip­
ſius d. partis: quoniaꝫ quelibet pars illius exceſſus
plus diſtat a puncto initiatiuo c. medii quam que-
libet pars ipſius d. partis diſtat ab eodem puncto
(ſigno enim exceſſum verſus extremum intenſius) /
igitur ex tertia ſuppoſitione huius.
latitudinis de­
perdite ab ipſa b. poña tranſeundo .ef. partem ī g.
tempore adequate ad latitudinem motus deperdi­
tam ab eadem b. poña tranſeundo d. partem ade­
quate eſt maior ꝓportio quam l. / quod erat oſtendē­
dum.
Patet igitur concluſio.
Septima concluſio / vbi aliqua poten­
tia vniformiter continuo remittit motum ſuum ad
non gradum aliquod medium inuariatum tranſe-
undo: poña ei equalis valet continuo vniformiter
remittere motum ſuum ad non gradum idem medi­
um tranſeundo per ſui continuam remiſſionem.
Probatur / ſit b. poña que īuariata vniformiter cõ­
tinuo remittit motum ſuum ad non gradum c. me-
dium tranſeundo inuariatum: ſit a. poña ei equa­
lis: et ponatur b. poña in puncto initiatiuo vltime
quarte magis reſiſtentis ad quem habet proportio­
nem ſubduplam ad illam quam habet ad punctum
initiatiuum c. medii in extremo remiſſiori / et pona-
tur poña a. ad punctum initiatiuū c. medii in extre-
mo remiſſiori ad quam habet ꝓportioneꝫ in duplo
maiorem ad ꝓportionem quam habet b. ad punctū
in quo ponitur / vt conſtat: cum ſint equales: incipi-
ant / igitur moueri ille due poñe in eodē īſtanti a pū­
ctis in quibus ponuntur et moueatur a. continuo in
duplo velocius b. / tunc dico /  a. continuo vniformi­
formiter remittit motum ſuum ad non gradum: et
hoc per ſue poñe continuam remiſſioneꝫ.
Quod ſic
ꝓbatur / quia a. continuo vniformiter remittit mo-
tum ſuum / vt ſepius ꝓbatuꝫ eſt: et remittit ad nõ gra­
dum: et continuo remittit potentiam ſuam: igitur ꝓ­
poſitum.
Probatur prima pars minoris / quoniaꝫ
ſemper a. mouetur in duplo velocius quam b. ex hy­
potheſi: igitur / quando b. potentia erit in termino
c. medii a. potentia erit in termino duarum ṗmarū
quartarum.
Patet hec conſequentia adiecta hypo­
theſi antecedenti: ſed cum b. remittit motum ſuum
ad non gradum etiam a remittit motum ſuum ad
non gradum: quia continuo motus illarum poten-
tiarum ſe habent in proportione dupla: igitur cum
vnus totaliter deperditur: etiam et alter: et ex conſe­
quenti cuꝫ b. poña remittit motum ſuum ad nõ gra­
dum in extremo intenſiori c. medii a. potentia remit­
tit motum ſuum ad non gradum in fine duarū pri-
marum quartarum.
Sed iam probo ſecundam par­
tem minoris videlicet /  a. continuo remittit poten­
tiam ſuam: quia ſi per aliquod tempus ſtaret aut ī­
tenderet potentiam ſuam, ſignetur illud tempus et
ſit g. in quo a. potentia tranſeat adequate .ef. par-
tem, et in eodem g. tempore b. potentia pertran-
ſeat d. partem adequate: et manifeſtum eſt /  .ef. ꝑ-
tis ad d. partem eſt proportio dupla. / quo poſito ar­
guitur ſic latitudinis motus deperdite ab ipſa po­
tentia b. tranſeundo .ef. partem ad latitudinem de­
perditam ab eadem poña b. tranſeundo d. partem
in g. tempore adequate non eſt ꝓportio dupla: igi-
tur latitudinis deperdite ab a. poña ſtante inuaria­
ta vel intendente poñam ſuam tranſeundo .ef. par­
tem adequate ī g. tempore ad latitudinem deper­
ditam a b. poña tranſeundo d. partem in eodem g.
tempore adequate non eſt ꝓportio dupla: ſed con-
ſequens eſt falſum: igitur illud ex quo ſequitur.
Cõ­
ſequentia patet cum falſitate conſequentis ex ſupe­
rius dictis.
Iam probatur antecedens / quia .ef. par­
tis ad d. partem eſt ꝓportio dupla et b. poña tran-
ſeundo quamlibet parteꝫ exceſſus minorem d. quo
exceſſu .ef. pars excedit d. partem mouetur cõtinuo
cum maiori reſiſtentia quam tranſeundo quamli-
bet partem equalem ipſius d. partis quia quelibet
pars talis exceſſus īmo tota .ef. pars minus reſiſtit
cum ſit ꝓpinquior extremo remiſſiori ipſius c. me-
dii / vt patet ex ꝓbatione prioris partis: igitur lati­
tudinis motus deperdite ab ipſa potentia b. tran­
ſeundo .ef. partem adequate ad latitudinem deꝑ-
ditam ab eadem poña tranſeundo d. partem ade-
quate non eſt ꝓportio dupla.
Patet hec cõſeq̄ntia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index