Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
81
81 (57)
82
82 (58)
83
83 (59)
84
84 (60)
85
85 (61)
86
86 (62)
87
87 (63)
88
88 (64)
89
89 (65)
90
90 (66)
< >
page |< < (63) of 300 > >|
8763
LIBER OCTAVVS
DE CÆLO VNIVERSE@.
De loco Calestis regionis. Cap. I.
MAnifeſtum eſt locum huius nobiliſſimæ Mundi partis eſſe pariter nobiliſſimum, altiſſimum
videlicet ac ſupra cæteras Mundi partes Elementares, quandoquidem hæc ſuprema pars to-
tam illam intra ſe, veluti proprio ſinu complectitur atque circundat, ex quouis namque ter-
ræ loco videmus cæleſtia corpora, luminaria nempè, &
ſydera omnia ſupra hanc infimam.
Mundi portionem circumferri.
De Cæli figura. Cap. II.
PErſpicuum quoque ex præmiſſis, tum de figura Sphæræ Elementaris, tum de figura totius Mundi eſſe
poteſt Cæli figuram eſſe orbem.
habet enim ſupremam; ac conuexam ſuperficiem ſphæricam, quæ eſt
eadem cum totius vniuerſi figura, quam ſphæricam eſſe iam probauimus.
habet etiam concauam, quæ con-
uexam ſphæræ ſublunaris contingit, quam itidem ſphæricam eſſe oſtendimus.
vnde ſequitur illud quoque
concauum, quod huic congruit, &
coaptatur eſſe pariter ſphæricum. cum ergo pars hæc cæleſtis binis ter-
@inetur ſuperficiebus conuexa, &
concaua, figura orbiculari prædicta ſit oportet.
Idem ex motibus, quibus reuoluitur conſtare poteſt, ſunt enim vt ſenſus teſtatur, & mox dicemus, circu-
lares &
ſphærici, quique orbiculari figuræ maxime competant.
De Cæli motibus. Cap. III.
IN cęleſti regione motum exiſtere, vel vulgo manifeſtum eſt; cum omnes Planetas, ac ſydera perpetuo cir-
cumagi videamus.
quis tamen ſit eorum motus, quaque ratione fiat, haud ita facile eſt explicatu. Eſt enim
hac ſyderum gyratio non ſimplex motus circularis, quo per eundem ſemper gyrum recurrãt, ſed eſt motus,
vt opinantur mixtus, non perfectè circularis, ſed ſpir@lis, ac ſphæricus.
ſpiræ autem ſunt reuolutiones, ſeu
glomerationes, quæ in ſe ipſas non recurrunt.
talis eſt linea, ſeu reuolutio torcularis, quam & helicem, & co-
chleam ob ſimilitudinem appellant.
talem etiam ſpiram efficit ductarius ſucculæ funis: is enim ab vna ſuc-
culæ parte per ſucculam ſpiratim agglomeratur, ideſt, gyris vno poſt alterum ſucceſſiuè, vſque ad alterum
extremum procedentibus;
vnde iterum reflexa conuolutione ad priorem partem reuertitur. Porrò hæſpi-
@ales lineæ, à locis in quibus deſcr buntur denominantur;
ſic ea quæ in cylindri ſuperficie ducitur, cylindri-
ca ſpira cognominatur;
qualis eſt torculi cochlea: quæ vero in conica ſuperficie, dicitur conica, vti ferè in li-
macum teſtis apparent.
quæ in ſphærica ſuperficie ſpiralis ſphærica nuncupatur, quales eſſe etiam oportet
eas, quas Planetæ præcipuè deſcribunt, ipſorum enim motus ſphærici, ac ſpirales exiſtunt.
id enim manife-
ſte apparet in luminaribus Sole, videlicet ac Luna, ac reliquis Planetis;
ij enim conſpiciuntur ab vno ad al-
terum Tropicũ vltro citroque continuo per continuas ſpiras remeare.
ſic videmus Solem hyeme ſecus Ca-
pricorni Tropicum incedere;
deinde ſenſim, ac ſpiratim altius ferri, ac proinde quotidie ſupra horizontem
eleuari, noſtroque vertici appropinquare, quouſque Cancri tropen attingat;
vnde iterum aliam ſpiram re-
texendo ad brumalem tropen relabitur.
hanc ſpiram materialis ſphæræ auxilio rectè percipies hoc modo:
Soiem illum materialem, quem circulo ſecundi motus affiximus, colloca ſub altero Tropicorum, v. g. ſub ini-
@io Cancri, deinde fac vt tardè ſecundum ſignorum conſequentiã, ideſt, verſus Leonem incedat, eo ſic tardè
incedente, fac vt ſimul ea ſphæræ pars quæ primum mobile dicitur, ab oriente in occidentem velociter re-
uoluatur:
videbis enim concurrentibus in vnum duobus hiſce motibus, Solem illum materialem paulatim
per lineam ſpiralem verſus Aequatorem, atque alterum Tropicum deuo lui.
vel ſic, imaginare formicam in
Eclyptica tardiſſimè ſecundum ſignorum ſequelam progredi, vti a primo gradu Cancri ad ſecundum, &
ſic
deinceps, qua ſic pergente, interim primum mobile ſuper mundi polis motu diurno, ideſt, ab oriente ad
occaſum cito reuoluatur, intelliges enim formicam illam ſpiratim, ac ſenſim ad alteram tropen deſcendere.

atque hic eſt ille motus mixtus, quo omnes errantes, atque inerrantes ſtellæ prouoluuntur;
qui etiam ſolet
explicari per duos ſimplices motus circulares;
ſolet enim dici Planeta mouetur motu diurno ab oriente in
occidentem ſpatio 24.
horarum, motu proprio ab occidente in orientem per Zodiacum. qui duo motus, qua
ratione in vnum eundemq;
ſpiralem mo@um coaleſcant, exemplis tum ſolis materialis, tum formicæ modò
allatis, probè poteſt intelligi.
Iam verò præter hos duos partiales motus diurnum ſcilicet, & proprium, ſeu primum, & ſecundum; ſeu
primi mobilis, &
ſecundorum mobilium, ideſt, Planetarum; reperitur etiam tertius qui trepidationis, ſeu
acceſſus, &
receſſus dicitur, qui motus non integrum abſoluit circulum, ſed eſt quædam veluti tardiſſima
mundi libratio, qua poli Eclypticæ, ac proinde tota cæleſtis regio à Septentrione in Auſtrum, &
è

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index