Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1eſſe finxit, in cælo ſitam: non vt ibi quieſcat, ſed vt peren­
ni conuerſione rotunda circum medium lata, diem, ac noctem
efficiat.
Præterea aliam terram fabricauit contrariam: quam
ἀντίχθονα id eſt, aduerſam nominauit: idque quibus potius
rationibus confirmare nixus, longam orationem contexuit: di­
xit enim Nobilissimo corpori nobilissimus locus, in quo custo­
diatur, natura debetur: at ignis omnium elementorum est
nobilissimus, locus ergo, qui cæteris nobilitate præſtet, in quo
cuſtodiri, & conſeruari possit, igni natura debetur: hic est
locus mundi medius: ignis ergo, & non terra, eſt in medio mun­
di
locatus, qui etiam est terminus, & finis, ideo præstantior
corporibus, quæ ab illo terminantur, ac finiuntur: ex quibus
concludentes, non credunt terram in medio mundi eſſe loca­
tam, ſed ignem.
Appellant autem Pythagorei hunc medium
ignis locum, Iouis cuſtodiam; quod maxima cum diligentia
præcipua pars vniuerſi cuſtodienda ſit, qualis eſt medius mun
di locus igni natura tributus.
At ſi Pythagorei animaduertiſſent medium duobus mo­
dis dici, in hos ſcopulos non impegiſſent.
Medium enim dici­
tur: primo de medio magnitudinis, ſecundo de rei, atque na­
turæ ipſius medio.
Magnitudinis medium, in hominibus erit
vmbilicus, à quo cibi reliquiæ, & corporis excrementa, & ſor­
des cuſtodiuntur: ideo hoc medium magnitudinis non potest
eſſe perfectum.
Medium autem rei & naturæ in eiſdem ho­
minibus est locus ſubter præcordia, vbi cor eſt; vitæ principium,
ibi nullæ cibi reliquiæ conſeruantur, nullæque ſordes cuſtodiun
tur, ſed purissimus ſanguis, ac ſpiritus; Idem eſt de vniuerſo
affirmandum.
Medium magnitudinis in vniuerſo eſt centrum;
quod vile admodum eſt: ſed rei & naturæ medium illud est,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index