Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1doceamus quomodo cogatur. Cogitur autem
à calido, non quidem diſſipante, ſed attra­
hente.
Id autem inferius docebimus.
2. Meteor. 1.
Quomodo
aqua dulcis
in mari ha­
beatur.
Itaque vt ad rem propoſitam reuertar, ſub
aqua, prima fit miſtio in terra, & ( vt di­
xi ) in montibus maximé, & miſtorum di­
uerſorum generatio.
Miſtio autem eſt pro­

priè hîc dicta.
Nam cùm quatuor modis
contingat: alia enim eſt diſſimilium, for­
mámque mutantium, & vocatur generatio
de qua hîc ſermonem habebimus: alia ve­
rò eorum quæ ſunt diſſimilia, nec formam
mutant omnia, quæ ſi liquidorum ſit, vo­
catur craſſis, vt cùm aqua & vinum miſcen­
tur: ſi autem ſit ſiccorum, vocatur miſtio, vt
cùm milium, & triticum, & auena ſimul iun­
guntur: & ſi ſimilia ſint, aceruus vocabi­
tur: & hoc eſt quartum miſtionis genus,
vt cùm frumentum ſimul cogitur in cu­
mulum.
Quadruplex
miſtionis ge­
nus.
Antequàm autem de perfecta loquar mi­
ſtione, de craſi, vt ſenſui magis manifeſta,
ſermonem ſum habiturus.
Diximus vinum

aquæ miſtum per craſim miſceri: nam cum
neutra ſubſtantia pereat, forma etiam vini
remanet.
Itaque ne corporum mutuus da­
retur ingreſſus, aut diuiſio ad minima, ita
vt corpora conſtarent ex indiuiduis parti­
bus, neceſſe fuit, vt rectè Ariſtoteles de
augmento cenſet, formam augeri, non au­
tem materiam.
Nam cùm minimo aliquid
adiicitur, totum miſceri eſt impoſſibile.
Nam ſi formæ corporeæ miſcerentur, cor­
pora ſe penetrarent.
Sed vt in vino aquæ mi­
ſto forma vini vbique conſpicitur, tametſi
vini corpus vbique non ſit, ſic contingit in
vera miſtione: nam ( vt dixi ) aqua non ve­
rè vino miſcetur.
Eorum enim quæ verè
miſcentur, formas omnes ſaltem ex parte
perire neceſſe eſt.
At vini forma nequaquam

perit.
Oſtendit experimentum, aquam vino
non perfectè miſceri.
Quòd ſi linteum vino
aquæ miſto imponatur, promineátque extra
vrceum, aqua è vaſe tota aſcendit per lin­
teum, ſyncerúmque relinquit in calice vi­
num.
Quo experimento proditur dilutum
à puro: nec poſſet hoc fieri, ſi vnum, &
aqua miſcerentur.
Rurſus aqua calicis imum
petit, ob idque inſipidus in fundo potus: &

melius ong è, aquæ vinum, quàm vino aquam
ſuperinfundere.
Atſi ſenſim vinum aquæ
imponas, ſupernatabit non ſolùm argumen­

to dicto, ſed quòd ſi aquæ panis cruſtulum
priùs ſuperimponens ſuper cruſtulum ſen­
ſim effundas vinum, videbis non obſcurè
etiam detracto cruſtulo vinum aquæ ſu­
pernatare, nulla prorſus miſtione inita.
Ergo licet hæc tria ſeorſum in calice inſpi­
cere: atque vinum ſub oleo, & ſub vino
aquam.
Craſis quo­
modo fiat.
Quomodo
aqua à vino
ſeparetur.
Quo pacto
vinum miſ­
cendum.
Quomodo
aquæ vinum
in calce ſu­
perſtet.
Oleum, vi­
num, aqua,
quod ex his
tenuius.
Quamobrem quærere iurè licet, quid ex
his tenuius.
Nam loci cauſa, ſi quòd le­
uius eſt ſuperſtat, oleum vino, vinum aqua
leuius eſt.
Suadet & hoc, quòd oleum
promptè ardeat, aqua nunquam, vinum
medio modo ſe habet.
Accedit quòd vinum
oleo, Galeno teſte, parte nona eſt grauius:
cùm enim vas olei libras nouem continens,
effuſo oleo vino impleueris, vinum pondus
decem librarum æquabit.
Itaque nihil oleo
ad vitæ longitudinem præſtantius, quòd te­
nuiſſimum ſit, pinguiſſimum, ac excremen­

torum expers: vnde fit, vt propter pingue­
dinem, ac tenuitatem, calorem naturalem
maximè accendat: ob ſinceritatem autem,
calorem ipſum minimè fatiget, & vias non
obſtruat.
Quæ duo impedimenta, ad vitæ
breuitatem multum faciunt.
Valeat igitur
mulſum, cum oleo, vti licuerit.
Optimum
enim eſt, nulla prorſus excrementa gigne­
re: quòd illi proximum eſt, genita protinus
eieciſſe.
Tantum enim detrimenti affert ex­

crementa retinuiſſe, vt vrina retenta lapi­
dem ſoleat procreare: ob id ludo, lectioni­
bus, ſcribendó que aſſueti, facilè eo morbi
genere corripiuntur.
Non expellere verò
ſuperflua, quandoque etiam mortem affert
præſentaneum.
Oleum igitur vitæ tot mo­
dis conducit.
Quartum tenuitatis olei argu­
mentum eſt, quòd facilè penetret.
Seris
ob id imponitur, vt facilè vertantur claues.

Contraria ratione halinitrum ceræ miſtum
liquefactæ prohibet, ne omninò ocreæ tranſ­
mittant aquam, ſi ipſis diu ad ignem ac
diligenter imbuantur: oportet autem hali­
nitrum tenuiſſimè contritum eſſe.
At ſi ce­
ræ pingue aliquid miſcueris, adhuc melius
erit.
Oleum, pro­
ducendæ vi­
tæ maximè
conducere.
Lapides ve­
ſicæ cur ge­
nerentur.
Ocreæ ab
aqua immu­
nes quomodo
fiant.
Sed ad propoſitam diſputationem redeo.
Namque tria ſunt, quæ aquam & oleo, &
vno tenuiorem eſſe oſtendunt.
Primùm,
quòd ſi aqua & oleum miſceantur, ignique
in vaſe ſuperponantur, priùs tota abſumi­
tur aqua, quàm olei fermè ſtilla, cùm ta­
men aqua frigiditate ſua magis repugnet, &
in imo poſita minus recipiat caloris, cùm
lebes ibi frigeat, nec vix poſſit exhalare
oleo oppreſſa, etiamſi in aërem vertatur.
Se­
cundum, quòd vt quis aquam ebiberit æſta­
te, protinus per ſudorem prodit: non ſic
oleum, vinúmve.
Tertium, quòd ſit magis
perſpicua vtriſque.
Sed perſpicuitatis cau­
ſa eſt, quòd colore careat: celeris reſolu­
tionis, quòd minimè pinguis ſit: ſudoris,
quòd non nutritat, & quòd ob frigus ca­
lidum iam diſſolutum humorem foras pro­
trudat: neque ipſa exit, ſed tantum mo­
do expellit feruentem humoris ſeroſam par­
tem.
At dices Ariſtotelem ſentire, quòd aqua

oleo ſit tenuior.
Sed per tenue, rarum ac
minimè viſcidum, vel etiam non coactum
intellexit.
Vinum forſan aquæ, quòd ſu­
pernatet, præferet: id tamen non demon­
ſtrat: nam & pinguedo aquæ ſuperſtat, quo­
niam coacta eſt: nec enim deſcendit quod
tenax eſt, vt nec tenuis plumbea lamina:
nam quæ pinguia ſunt, non merguntur,
etiam ſi grauiora eſſent, non ſolùm quòd aë­
rem contineant, ſed etiam quòd ſimul deſ­
cendere coguntur.
His omnibus ſerum eſt
longè tenuius, nam ſi ferueat, celerri­
mè abſumitur: vnde plus multo aſſumere
ſolent in decoctis: aut his maximè con­
gruit, quæ non diu coqui poſtulant.
Ergo
talia cùm vix miſceantur, craſim nunquam
facient.
Lib. de ſenſu
& ſenſili.
Eadem ratione nec vino lac miſcetur. So­

lent enim corruptum vinum in vas mun­
dum transferre, lactiſque partem decimam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index