Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1fuit, antequam motu circulari moveretur ad Eclipticam, eo modo, quo iam
ſupra dictum eſt.
Auguſtin. Qua quæſo linea, curva an recta? deinde an perpen­
diculariter cadente in planum Eclipticæ?
an verò in planum Æqua­
toris?
Antim. Ad vtrumque reſpondeo; ad primum quidem, per curvam fieri;
29[Figure 29]
vt dixi de Sole v.g. per arcum D.
F, vt eandem retineat à centro
mundi diſtantiam, vi ſcilicet hujus
motus, ſeu inclinationis; quænam
verò ſit accelerationis ratio à D ver­
sùs F, iam ſupra indicavi.
Suppone
horizontale planum AF & ſuperfi­
ciem ſphæræ inclinatam DF, in
qua deſcendat corpus grave motu
accelerato, hæc eſt accelerationis
progreſſio; quæ in ſecundam incli­
nationem apprimè quadrat; quænam
porrò & qualis ſit hæc progreſſio
motus accelerati, altioris eſt indagi­
nis; Licèt enim eadem non ſit cum illa,
quam ſervant funependula in de­
ſcenſu, ab ea tamen petenda eſt;
Vt vt ſit, hæc diſcuſſio hujus noſtri
inſtituti non eſt, ad ſecundum re­
ſpondeo, Lineam illam cadere per­
pendiculariter in planum Æquato­
ris, nempe determinatur à Plano cir­
culi parallelo Plano Æquatoris, eius
tamen terminus eſt Ecliptica, vt di­
xi; nempe Plánetæ hinc terram aſpi­
ciunt, cui ſerviunt, lumenque refun­
dunt; inde verò Solem, ſub primo reſpectu, ſuos orbes agunt circa -
terram, tanquam circa ſuum centrum; ſub alio verò, Solis ſequun­
tur veſtigia, qui cùm ab Ecliptica nunquam diſcedat, hic ſolus circulus
ſecundam inclinationem Planetarum tanquam terminus determinat.
Ex
his autem perſpicuas rationes reddo, in mea hypotheſi, acceleratio­
nis, retardationis, retrogreſſionis, ſtationis, Nodorum motus, itemque
Apogæi & Perigæi, variæ digreſſionis & latitudinis, vt jam ſupra indicavi­
mus.
Chryſoc. Antequam alia argumenta expromas, per te mihi liceat,
Antime, vnum quidpiam, quod jam in mentem venit, breviter expo­
nere; ſcilicet in Copernicana hypotheſi, cuncta fetè gratis, vt aiunt,
& ad nutum conſtruentis adſtrui, id eſt ſine vlla cauſa, vel ratione, quæ
hoc, vel illud fieri poſtulet; v.g. terram moveri volunt in excentrico; cur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index