Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of contents

< >
[81.] LXXIII.
[82.] LXXIV.
[83.] LXXV.
[84.] LXXVI.
[85.] FINIS.
[86.] QUATUOR THEOREMATA Adjuncta SPIRITALIBUS HERONIS, Per M. Joannem Baptistam Aleottum. Et Conſtructio modi, quo artificialiter repræſentatur ca-nalis aquæ vivæ aquam ejaculans uſque in verticem cujuscunque altæ turris, ſumma facilitate. Ex Italice in Latinum conutrſa.
[87.] Theorema I.
[88.] Theorema II.
[89.] Theorema III.
[90.] Theorema IV.
[91.] Finis Theorematum adjunctorum.
< >
page |< < (81) of 131 > >|
8781SPIRITAL. LIBER. bimus per G H tubum antequam in baſim aqua infundatur, aëre per tu-
bum X O excedente.
Poſtea canalem comprehendentes per quoddam
foramen aquam in baſim infundemus, quouſque obſtruamus oſculum O,
&
canalem D dimittamus. Manifeſtum igitur eſt vinum non fluere. Pro-
pterea quod aër nulla ex parte ingredi poteſt.
Quando autem extremum
regulæ R deprimemus, pars aliqua clepſydræ ex aqua extolletur, &
denu-
data reſpiratione O fluet D canalis, quouſque ſublata in clepſydra aqua
effluens ipſam O reſpirationem obſtruat.
At ſi rurſus repleta clepſydra
extremum regulæ R pluſquam antea deprimatur longiori tempore effluet
ſublata in clepſydra aqua, &
ob id ex canali plus vini educetur. Si vero
tota clepſydra extollatur, multo magis effluet.
Neigitur manu deprima-
mus extremum regulæ R, ſit quoddam pondus V in exteriori regulæ par-
te R Q delatum:
& quando fuerit propè R totam extollet clepſydram,
quando vero remotius minus extollet.
Itaque experientia invenientes
menſuras, quas volumus canalem D fluere, inciſiones faciemus in regula
R Q, &
menſurarum deſcriptiones. Quare cum volumus partem aliquam
effluere, adillas inciſiones pondus deducentes fluere dimittemus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index