Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 129 > >|
1pit, vel collidit, reſiſtentia vires abſumat. Ex hujuſmo­
di ergo corporibus nullo modo reflectit motus, niſi in
progreſſu, priúſquam exoluatur, occurrant partes magis
ſolidæ: ita enim pila ubi calcem deraſit àmuro, ex oc­
curſu ſaxi reflectit: quod non ſit ſi viá, quà irrupit á fiſ­
ſurà rurſum coëat, quemadmodum in ligno viridi, cu­
jus vulnus ex partium fiſſarum coalitu mox ſolidatur.
Corpora autem dura abſoluté quia neque; perforantur,
neque; partes habent percuſsioni cedentes, æqualem reci­
piunt atque; inferunt plagam, morum verò ex illà plagâ re
flectunt, atque; eó magis, quó duritie magis præſtant.
In­
de ergò fit quód vala vitrea aut cryſtallina inæqualiter
colliduntur, pro ut illa corpora, ad quæ offendunt, per­
cuſsioni magis aut minús cedunt: quia nimirum non
ex illà, quam inferunt, ſed ex illâ, quam recipiunt, plaga
colliduntur. 5.
Impulſum fieri per lineam rectam: & ſi­

cuti grauitas minús mouet, quó magis linea motus ad
horizontem eſt inclinata, quieſcit verò à motu in lineà
eidem parallelás ita impulſum ex inclinatione motus
ſenſim minui, & demum in hypomochlio deficere.
Quòd ſi ergo mobile occurrat plano, it a ut contactus
ſit in lineá motus eiuſdem centri, quia centrum hypo­
mochlio occurrit, totus ex illà plagà emoritur impul­
ſus; propterea quòd motui quies non minùs eſt contra
ria, quam motus: at verò ſi planum ſit inclinatum, in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index