Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Sunt
igitur mentes beatæ plures.
Num'ne infinitę? abſit à reb. perfectiſsimis infinitas. ea enim eſt con­
ditio
rerum natura conſtantium, vt quantum fieri poteſt, vitet multitudinem, & adſpiret ad vnum.
Num
fortè
mille vel decem millia?
Neque fortè plures Ariſtotele auctore, quàm appareant motus cęleſtes;
otioſa
enim videbitur illa ſubſtantia quæ non præſtet motum, a ſaltem vt à philoſopho naturali non ſit

accipienda
, ſiquidem conſulat ſenſum; & ad tale ſubſtantiæ genus per motum erigatur.
Ergo non plu­
res
ipſi licebit afferre, quàm tot quot ſunt motus in ſphæris cęleſtib. Itaque mens illa decimi orbis, quæ
ponitur
ab Auicenna cholcodea nuncupata, vtpote non neceſſaria vacabit.
fortè etiam illa, licèt ex Ari­
ſtotelis
ipſius fontib. hauſta (talem enim Græci antiquiores in libro περὶ εὐχῆς, ſeu de prece profeſſum fuiſ­
ſe
teſtatur) quae ſupra primum mouens ſit etiam alius Deus.
Atqui in corpore illo diuino conſtat ineſſe
vnum
motum totius, atque alterum, & illum quidem multiplicem, partium, de motu illius ſphæræ, quam
vocant
octauam ſuper Zodiaci polis, nihil erat Ariſtotelis ętate cognitum, ſed ſiquid certi de illo motu
fuiſſet
obſeruatum, non negaſſet obſeruationes Ariſtoteles, & cum ſuis principiis concordaſſet: ſic nos
eius
veſtigiis inhærentes eo motu dato de ſingulis decernamus.
Ergo quidam aſtronomi illuſtres reſol­
uentes
vſque in eam ſphæram vniuerſum globum cęleſtem opinati ſunt vnam eſſe mentem primam, quæ
communiter agitaret omnes orbes, nec vni primo communicaret, vnde transferretur ad cæteros, mox ſin­
gulis
orbib. adeſſe ſuam cuique mentem, à qua motu proprio conuerterentur.
Cæterùm optimè Cla­
uius
ad hæc.
Primò cùm moueatur totum ſecundùm materiam fieri nequit, vt totum quoque eodem

modo
ſumptum in diuerſas parteis agatur.
eſſent enim contradicentia ſimul. Deinde non poſſet vnus or­
bis
plures habere quae duos motus, alterum communem cum reliquis, & alterum ſibi proprium.
oppoſi­
tum
tamen apparet, cùm Luna quoque moueatur quodam motu ab ortu in occaſum ſuper Zodiaci po­
lis
, qui motus nec eſt totius, neque ſuus ipſius proprius, & ſi vera ſunt illa, quę obſeruata fuerant tempo­
re
Ariſtotelis, plures alij ſunt motus pręter hos duos in planetis.
Itaque exiſtimo vnum eſſe motum com­
munem
toti cęlo, ſed ita communem, quia ſit primò vnius corporis, ſiue ſit octaua ſphæra, ſiue alia ſupe­
rior
(nam ſi octaua ſphæra mouetur, vt aiunt, in ortum, profectò etiam ſuperior ſit neceſſe eſt, quę mo­
tu
diurno voluatur) deinde reliquorum, demum quot ſunt motus in cęlo per ſe, tot eſſe mobilia quibus
primo ſinguli conueniant, & per conſecutionem tot ſubſtantias ſeparatas. ſic ex motuum numero ve­
nabimur
numerum mobilium, atque mouentium.
nec erit otioſum quicquam in natura, quia ſingulæ ſub­
ſtantiæ
ſeparatæ mouebunt.
Neque motib. contrariis agitabitur vllus orbis inferior, quippe quae cùm diur­
nus
motus inſit ſecundo etiam locum relinquit, motui proprio, & multi varijque.
motus in quoque orbe
non
repugnabunt, cùm præter vnum, nullus alius ſit eorum proprius, ſed aliunde communicatus: erunt
planè
diuerſi, & altero ſuperante, qui eſt diurnus, adhuc veſtigium proprij, aut etiam, ſi opus fuerit, al­
terius
extabit.
Atque ita ſenſiſſe Ariſtotelem, nulli dubium eſſe debet, quanuis aliqua varietas appareat

in
eius ſcriptis; tum quae in ſubſtantiis mouentib. ſphæras quoque numerarit, poſuit enim reuoluentes, & defe­
rentes
, & planè videtur ſignificaſſe omnes ſphæras mouere ſtellæ ipſius cauſſa.
& aſtra voluit habere
vim
mouendi vt finem, vſque adeo, vt facilè ſuſpicari quiſque poſsit aſtrorum gratia motus in cælo fieri,
tamen
ipſe paullò antè ſignificauerat, b nob. etiam planetarum motus à per ſe immobili & æterna ſub­

ſtantia
præſtari quæ foret incorporea; & quantum pertinet ad aſtra, cùm moueantur & illa, habere mo­
torem
, qui prior ſit; atque item ſubſtantia, quae ſubſtantia prior debet eſſe ſubſtantia: quare quot ſunt ea­
rum
motus; tot neceſſe eſt eſſe ſubſtantias perpetuas, & per ſe immobiles, & abſque magnitudine; ne ti­
bi
ſuſpicio fortè exoriretur, eum ſtatuere ſtellas eiuſmodi principium motus.
Itaque quòd corporib. aut
ſtellis
principium mouendi tribuerit, id non eſt habendum abſolutè principium, ſed in genere ſenſilium,
& quæ plurib. verbis adſcripta ſunt, quae ſtellæ ſint eiuſmodi principia, dictum eſt ex hypotheſi, & ex eo­
rum
opinione qui præter corpora nullum aliud ſubſtantiæ genus agnoſcebant, quos plurimos extitiſſe
non
ignoras; id autem facilè erat perſpicere, ſi Græca lectio conſeruata fuiſſet, quæ habet οἵονται i.
pu­
tant
; quod poſtea verſum eſt poſsibile ab iis, qui pro eo legerunt οἷοντε.
& ita fortaſſe ab Ariſtotele
enunciatum
in lib. de prece vltra primum mouens eſſe alium Deum mouentem.
Satis illud ſit, ea ex
hypotheſi
fuiſſe pronunciata.
a Prop. 43.
d 12. Met.
1
. Phyſ.
a 2. de ort.
T
. 61.
b 3. Met.
a 12. Met.
b T. 43.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index