Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1contradictionis, vnde illa oriuntur. Neque item latitudo hæc habenda vniformiter difformis, cùm exu­

perantia foret indiuidua: aut enim altera alteram ſuperaret exuperantia diuidua, aut indiuidua: nec indi­
uidua ſanè, quoniam indiuiduum additum indiuiduo non facit maìus: proinde nec altera ſuperior
moueret orbem ſuum velocius.
Neque verò diuidua, quia ſic deficerent multi gradus eius quod eſt, con­
ſimilique
.
modo ſi difformiter difformem eſſe perhibeatur. Non eſſet item difformiter vniformis; quan­
dò foret arithmetica proportio motuum quæ tamen obſeruanti ſecus ſe habere videatur.
Atque hæc du­
bitantur quidem.
Veruntamen ſi rectè ſpectentur ea quæ nos admonent Aſtronomi optimi explora­
tores motuum cęleſtium, dicamus oportet earum latitudinem eſſe difformiter difformem.
Nanque mo­
tuum proportio talis ab ipſis aſsignatur.
etenim Luna menſis vnius interuallo ſuum iter abſoluit, quod
octauus orbis conficit ſpatio triginta ſex annorum millium, ratio verò magnitudinis eſt, vt vnius ad
xxvij.
eſt enim vt cccxxx. ad octomillia noningenta, & quadraginta, & vnum (numerorum ego radices
comparo) tantum ratio motus eſt, vt vnius ad 432000. talis enim eſt proportio menſis vnius ad annos 36000.
Rurſus Lunæ motus ad motum Saturni eſt, vt vnius ad ccciccc, cùm tamen ſpatium ſit vnius ad duo.
Quamobrem liquet nullam eſſe certam rationem magnitudinis, & motuum in hac ὑσερίςEI, ſeu repe­
datione, & repardatione.
Hæc ſiquis diligentius inſpicere cupiat, ex infraſcripta tabella perdiſcet. eſt
enim primùm.
c 2. Phyſ.
E
F
G
16[Figure 16]17[Figure 17]Differentia motuum, ſeu periodorum.menſis vniusErgo proportio vnius ad 12.Anni vniusduorum annorum.ad xxivxii.ad cxliv.xxxad ccclx.36000.ad 432000.Differentiæ ſoliditatisProportio ſolidarum.Mil.rad.109057.330.1.370480.680.2.3413756.1841.50.339102.582.1 2/327339375.5228.15. 1/219775497.4445.13.29474574.5429.16. 1/279942472.8941.17.
Quòd ſi conferas motum diurnum cum motu ſingulorum orbium, multò magis varia deprehendetur
horum proportio, vt eſto, quae ſpatium Lunæ ad eam ſphæram quæ vnica die naturali conuertitur cum
tempore, quo Lunam ſuam periodum conficit, ſit vtrobique vt 27. ad vnum; at in reliquis tribus ſupe­
riorib. mirum quantum euariatur.
quippe quòd tempus ſit, vt vnius ad centum octoginta, ſpatia ſint
Mercurij, vt 13. & amplius ſextam partem vnius ad vnum.
Veneris vt 4. & amplius octauam partem
ex nouem.
Solis autem vt 114. & dimidiam. nullo igitur modo certa ratio tenetur in his motib. quæ in
ea repedatione retineri deberet.
Eius autem differentiæ cauſſa nulla alia debet exiſtimari, niſi quae ſic me­
lius ſit, quemadmodum de multitudine motuum in planetis admonebat Ariſtoteles.
Verùm ne nobis
exhibeat negotium ratio diuiſionis in iis quæ ſeparata ſunt à materia, & omni quantitate prorſus ex­
pertia, memento primum exuperans diuidi in id quod experatur, & id quo exuperat; & omnia indi­
uidua eſſe ſecundùm magnitudinem, diuidua verò ſecundùm virtutem & perfectionem.
ſic tamen, vt
imitetur ea diuiſio diuiſionem magnitudinis, quod tamen ita ſumere placet, quae magis & minus in illis,
nil ſanè reipſa apponat, ſicut albius minus albo, neque ſecundùm extentionem, neque ſecundùm materię
promotionem quæ fit per motum, ſed per elationem eſſentiæ, & actus, quae hæc ſubſtantia Deo ſit propin­
quior, vtpote cuius ſit perfectior actus, tametſi eius perfectio in iis quæ extra ſunt, nobis per motum
manifeſtatur.
Vtraque ſic intellige vbi audias hęc non re, ſed ratione differre, a hoc eſt, non per noſtrum

modum concipiendi, vt aliqua ſunt in Deo, ſed ſecundùm eſſentiam.
Sicut ergo in natura non eſt ne­
ceſſe, vt inter ſpecies diuerſi ordinis ſit exuperantia æqualis & arithmetica, ſed geometrica ſolùm, atque
illa diſtributiua; ſic etiam cogitandum eſt euenire in principia mouentia, quoad primum bonum par­
ticipant eſſendo pariter & agendo.
& quemadmodum in natura non omnis exuperantiæ ratio haberi
ſolet, quia non omnis eſt ſenſilis, ſic contingere poteſt primis illis ſubſtantiis, vt non ſub omni, ſed ſub­
certa quadam exuperantia compareat diuerſa ſummiboni participatio, & varietas operum in iis quæ
ſunt ab ipſo.
Neque plura fortè de his humanę menti, non dicam aſſeuerare, ſed muſsitare fas eſt.
H
a D. Tho.
1. 1. que 6.
art. 1.
Quòd ſit vnus quidam motus omnium primus, & quis'nam hic ſit. Cap. XXV.
AT verò ſi mouens primum eſt, atque ęternum, neceſſe item eſt & motum quendam primum effici
ab ipſo, & illum quidem æternum: quapropter vnum & continuum.
Spectemus igitur nunc an'ne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index