Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
Etiam diuturnius minus diuturno præſtantius eſt, lationem verò omnib. eſſe diuturniorem motus cę­
leſtis
oſtendit.
Item etſi in indiuiduo motus ſequitur alias mutationes, at ſimpliciter omnibus antece­
dit
.
Ad extremum fit hic motus cum ſalutæ ſubſtantiæ, cùm cæteroqui reliquæ mutationes aut cum per­
nicie
ſubſtantiæ coniunctæ ſint, aut ad illam inſtitutæ.
proinde vita & ἐνέργεια propriè dicta eſt latio
ab
Ariſtotele.
a At cùm eam veſtigemus quæ prima futura ſit inter lationes, eius autem multæ diffe­


rentiæ
numerentur: nam quædam ſecundùm naturam ſunt; aliæ contrà, & ex his quæ ſecundùm natu­
ram
nonnullæ ſimplices, aliæ mixtæ, & ſimplicium illæ rectæ, verò in orbem, cùm etiam inter has
aliquis
ordo ponatur; profectò primam illam quæ fuerit ex his, eam fore credemus quam mox inda­
gamus
.
Porrò neque contra naturam, neque mixtam eam eſſe putabimus, quandoquidem id quod
contra
naturam eſt, eo poſterius eſt quod eſt ſecundùm naturam, & mixtum conſtat è ſimplicib. quo
fit
, vt, niſi vtrique motus, è quibus componuntur continui ſint, neque item mixtus continuus eſſe queat:
ergo
ſimplicem quendam motum hunc eſſe oportet, ſeu rectus ille ſit, ſiue fiat in gyrum.
atqui mox
perſpicies
illum alium eſſe non poſſe, quàm conuerſionem; id verò ex tali progreſſu conſtabit, vt
oſtendamus
hunc ſolum, neque vllum quempiam alium eſſe continuum: talis enim eſſe vult ille qui pri­
mus
, & vnus, atque ille quidem æternus futurus fit, vt quaſi demonſtratio noſtra ſic conſtruatur.
Mo­
tus
primus vnus eſſe vult, & perpetuus, ob eamque.
cauſſam continuus. Sed motus recti non poſſunt eſſe
continui
: quare neque perpetui, neque primi.
Cùm verò ad vtranque propoſitionem modus neceſsitatis
verè
poſsit adiungi, concluſionem quoque neceſſariam verè inferri perſuadebimur.
Mox conuerſa ma­
iore
.
Qui motus eſt continuus ęternus eſt, & omnium primus: at ſola conuerſio motus eſt continuus,
& æternus: ergo eſt omnium prima.
vbi ſiue propoſitio fuerit neceſſaria, ſeu de his quæ fieri poſsint,
& aſſumptio contingens accipiatur, fuerit item concluſio contingens: conuerſionem .ſ.
eſſe poſſe con­

tinuam
, atque perpetuam.
quae ſi eſſe poteſt, ſi ita ponatur, nil abſurdi planè conſequetur. Vbi enim duo
quædam
ita diſtinguantur, vt vnum fieri nequeat, alterum contrà fieri poſsit; hoc pro vero ponen­
dum
eſt, vel etiam ipſo Ariſtotele auctore.
Sed iam rem ipſam cominus aggrediamur, quam modo con­
ficere
non erit arduum: quandò potiſsimum fundamentum noſtræ rationis antea ſedulò iactum fue­
rit
.
Omnes igitur alios motus vtrinque interrumpi, & terminari quiete neceſſe eſt; proptereà quae omnes
ſunt
inter terminos oppoſitos, veluti mutationes omnes inter ſubiectum & non ſubiectum, vel inter
contrarios
, veluti ij qui verè motus appellantur, qui inter ſubiectum & ſubiectum ex iſtunt, atque hi ter­
mini
actu ſeparari ſunt, in quibus aut antea quieuiſſe, aut poſtquam abſolutus fuerit motus; etiam mo­
bile
permanere oportet, niſi perpetuò moueatur.
hoc eſt, in aliquo temporis puncto deſiſtere à motu:
nanque & ſi in conuerſione termini à quo & ad quem oppoſiti ſunt, non tamen actu diſtinctos eos eſſe
cognoſcemus
, ac proptereà motum inter ipſos continuari poſſe, aut niſi vacationem hanc nomine quie­
tis
appellare libeat: neque enim quies in altero è terminis, vtputa, non ſubiecto facilè concedatur: at ea­
dem
eſt ratio cuiusque mutationis, cùm inter mutationes contrarias neceſſariò tempus aliquod interpo­
natur
, in quo, verbigratia, non ſit mutatio ad id quod non eſt; quia deſiit, nec ad id quod eſt, quia non
dum
cępit, quòd .ſ.
in vtroque termino per idem inſtans permanere nequeat id quod mutatur & conti­

nuatis
oppoſitis motibus agitari, vt ei conueniat potius nomen ἀμεταβλησίας quæ item præſeferat ali­
quam
imaginem repugnantiæ, veluti mutationes ex contrariis in contraria, vt ab albo ad nigrum, atq
à
nigro ad album, & quemadmodum in generatione abſurdum eſt, vt ſimul, eademque.
ſpecie mutatio­
nis
intereat id quod gignitur, neque genitum aliquandiu perduret, ita in cæteris motibus termini non
permaneant
, ſed vt primum albedo facta eſt, intereat.
nullus igitur ex aliis motibus continuus eſſe po­
teſt
qui terminis actu diſtinctis claudatur.
nam quod valet in generationem, pertinet etiam per alios
motus
generis eiuſdem.
ſpectemus nunc, vtrùm id conuerſioni contingere poſsit, nec'ne. neque enim re­
cto
planè tribui poteſt, quando reflectitur, & vtitur vno puncto, vt duobus; vt etiam ſiquidem non in
orbem
; ſed per orbem moueatur, vbi repetat idem ſpatium, velut poſtquàm ab oriente peruenerit ad
occaſum
per hemiſphęrium noſtrum; inde quoque reuertatur, etiam cogatur vti vno puncto, vt duob.
Verùm cùm hæc olim abundè tractata fuerint, inde huc commodè conferre poteris: neque enim patientia
tua
voluimus abuti.
Sed enim omnia ſumuntur ex propriis & certiſsimè concluduntur, ſi vlla perſpicui­
tas
naturalibus argumentis attribui poteſt.
Attamen idem quoque peragere licebit ex communibus. Ad
id
verò efficiendum accipiamus hoc, quod certè quiuis, qui vel ſummis digitis attigerit methodum na­
turalem
, facilè conceſſerit.
Quicquid continuè mouetur, & ad certum quendam locum eo motu perue­
nerit
; antequam illò peruenerit, quoque motum fuiſſe, etiam cum moueri inciperet, niſi violetur: neque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index