Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1 enim eò fertur quò pellitur, etiamſi continuè moueatur, nullam habens illò propenſionem. neque verò
maiorem eſſe rationem, cur ab initio, aut in proceſſu moueri cęperit eodem, idque cunctis mutationibus
eſſe commune.
Hoc ſtante ſi in motus repetitione continuatio ſit, idem duobus motibus contrariis
agetur ſimul, prætereà mutabitur ex eo termino in quo non eſt: vtraque verò ſunt abſurda: ergo etiam
id abſurdum ex quo conſequuntur: motibus .n. illis oppoſitis continuatis ex hypotheſi naſcitur, vt ad
eum terminum quoque moueatur, vnde diſcedebat: nil enim magis in principio mouetur ad eum,
quàm in proceſſu; at ad eum terminum ferii eſt agi motu contrario.
Quin etiam dum fertur ad aliquem
terminum, ita fertur, quatenus eſt in oppoſito, vt ſi frtur in nigredinem, ita fertur, quia ſit album: at
certè album non eſt: nam qua ration erit album, dum mouetur, vt fiat album?
ex eo igitur in quo
non eſt, mouebitur, ſi motus contraij continuari ponantur.
Valebunt & hæ ad confirmandos animos
noſros in hac theſi, quæ generatim omni motui adſcribuntur.
Nam cùm omnes motus qui perpetui
non ſunt, aut habeant motus contrarios, aut priuatione pręcedente ſingulis oppoſitum habeant in
ea priuatione quietem;
loquor autem de toto aliquo motu, non de parte, ſi motum cum aliquo conti­
nuari opus ſit, aut cum contrario continuabitur, aut cum quiete:
at cum contrario continuari nequit.
ſic .n. idem motibus contrariis agitari poſſet: cum quiete verò fieri iam nequit, vt continuetur, & eſto,
quòd cum quiete continuari poſsit; nihil ad rem noſtram, qui de motuum continuatione nunc agimus;
& certè cum motu qui ſpecie diſtinguatur, nullus vnquam motus continuari poteſt;
ſed solùm eſſe con
tiguus
, vt aliàs demonſtrauimus.
Prætereà in omni mutatione amiſsio termini à quo eadem eſt ſubie
cto cum acquiſitione termini ad quem: ſimul .n. fit album, & interit nigrum.
Si fatigaris igitur albefa­
ctionem cum oppoſita nigrefactione continuari, ex albo fieret non album: idem ergo proceſſus tem­
poris eſſet, quo corrumperetur non album; fieret album; ac ſimul fieret non album:
ac ſi velis id
quod fieri nequit, in pauca contrahere, idem ſimul corrumetur, & fiet:
neque .n. ſufficit tempus, quam
uis
continuum, atque vnum ſit plurium motuum ad eos conficiendos continuos, verũm ſi ſpecie ſeparen
tur
, erunt deinceps quidem, non tamen continui, quondoquidem extrema contrariorum vnum eſſe
non poſsint:
at in continuo vnum illa eſſe neceſſe eſt: ex quo item efficitur, vt neque motus poſsint eſ­
ſe continui, Si ad oppoſita contendant, ſed deinceps tantum.
Verùm quid inquies tu de eo, qui vnum
eſt punctum, qui finis eſt formæ præteritæ, & initium futuræ ?
Ad hoc dicunt quidam non concludi
hæ vniuersè, neque obſtare, quominus id eueniat in nonnulla: at ex propriis hanc rationem Ariſtotels
proficiſci teſtatur: quare & vniuersè: ideòibi formarum ratio ſolum non motuum habetur, & in re
ipſa ſpectatur, quòd ſit: non aũt quòd fiat ſolùm.
At inquies Ariſtotelem quoque profiteri non eſſe ter­
minum eundem formarum.
An ita dicendum, non obſtare hæc, quominus non eſſe vnius ſit eſſe alte
rius, veluti ſunt non album & nigrum: ſunt .n. hæc eadem ſubiecto.
nil igitur vetat hæc in eodem fie­
ri puncto, ſed motuum contrariorum initia ſunt formæ ipſæ integræ, neque vlla ex parte labefactatæ:
exempligratia nigredo albefactionis, nigrefactionis autem albedo: at quòd album & nigrum vnà con­
ſiſtant, fieri nequit, ſic igitur nullus motus rectus cum alio continuari poteſt: ſi continuus non eſt; neque
igitur vnus:
quamobrem neque æternus, neque primus: huc enim tota hæc ratio tendebat.
Quòd conuerſio ſola continua ſit, et prima ſpecies lationis. Cap. XXVI.
SEQUITVR nunc, vt oſtendamus conuerſionem motum continuum eſſe poſſe; id autem ex eo faci
lè confirmabitur, qui ab eodem puncto in idem punctum progreſſu eodem nulla reflexionis opera in­
tercedente peruenire poteſt, quæ certè deſiderabatur in motu recto: neque periculum imminebit, ne contra­
riis motibus agatur id quod ita mouetur; neque item oppoſitis:
quandoquidem non omnis motus, qui eſt
ab eodem in idem ſpeciem habet repugnantię, ſed inter illa puncta ſolùm, quæ ſe habent tanquàm termi
ni diametri in circulo: ab vnis .n. hiſce petitur ratio repugnantiæ & interualli: cęterùm hæ eſt oppoſito
ſecundùm rectum, non autem ſecundùm circulum:
proinde ſi in hoc progreſſu media quies interponitur;
nil vtique vetabit, quin motus ab eodem in idem ſit continuus in circulo.
Breuiter aũt hæc ratio complexa
eſt illa omnia quæ pluribus diſputata ſunt 1. de Cęlo, quà concluſum eſt conuerſioni nihil eſſe contrarium: efficietur autem à nobis hac methodo, niſi quid fallimur;
ſi doceamus primũm, vndénam ſpatij repugnan
18[Figure 18]tia ſumatur; hæc autem ab eodem fonte emanat, vnde ſimplicitas motuum deſcendebat; à natura nimi­
rum ſpatij quod à mobili peragratur.
At in ſpatio duo ſpectantur: forma ſpatij quæ ſumitur à natura
quantitatis; vnde oriuntur rectum & rotundum: & termini eius, ſiue loca quæ duo ſunt; vnus, à quo
diſcedit, & alter ad quem accedit mobile ſecundùm naturam, qui ſanè præter alias qualitates quas ha­
bent ſecum communes, inter quas eſt repugnantia, ſic contrarij ſunt;
quoniam ſi ad hunc locum terra
ſuapte natura feratur, ab eo præter naturam diſcedit: & ad alium accedit præter naturam à quo poſteà ſecun
dùm naturam ſeparatur:
ab hoc ſecundùm naturam diſcedet aliud corpus, & huc prę naturam feretur;
ad alium verò ſecundùm naturam mouebitur, & inde præter naturam abſtrahetur.
Quòd ſi motus contra
rij futuri ſint, vt inter contrarios terminos exiſtant; oportet, qui alter contendat ab A. ad B. atque alter
contrà à B. ad A.
quare & idem ſubiecto ſpacium eſſe debet, quod à contrariis motibus obitur, ſola ra­
tione ſecretum, ſicut aſcenſus & deſcenſus in eodem cliuo.
Quamobrem cùm per idem ſpacium inter eoſ­
dem terminos alius motus in circulo fieri nequeat, quam ille qui nunc fit; profectò neque alter conuerſioni
reperietur oppoſitus.
Inde igitur ſic ſtruamus argumenta. Siquis motus futurus eſſet conuerſioni con­
trarius, is aut eſſet motus rectus, aut altera conuerſio, ſed nullus eſſe poteſt huiuſmodi, neque igitur conuer­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index