Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 1055 > >|
1
in
circulo maximam eſſe diſtantiam; tamen in eo quoque tanta eſt, vt maior eſſe non poſsit; velut ea, per
quam
Aries diſtat à Libra, & Scorpius à Sagittario: ergo etiam repugnantia videtur eſſe in cœlo per li­
neam
curuam.
Sed quantum eſt de primo; quanuis cęlum, & eius ambitus ſecundùm naturam ſic di­
uidi
nequeant, vt pars à parte diſtrahatur: attamen catenus præſefert imaginem diuiſionis, vel eam quam
deſignationis
ipſi vocant; vel alteram quæ naſcit à varietate motus, qua quælibet pars ſenſilis à quauis
alia
diſiungitur; de qua re nos pluribus aliàs: quare etiam in eius ambitu multas lineas curuas, atque adeò
infinitas
iuxta quodque punctum excogitare licet; non ſecus àc in alio corpore, quodcunque illud ſit.
Sed inſtiteris illicò nos vrgens argumento Philoponi. Cur enim non erit hęc mathematica diuiſio non con­
ſideratis
in ea ſenſilibus qualitatibus?
Idcirco dicamus hanc diuiſionem non repugnare etiam corpo­
ribus
naturalibus propter materiam qua continuitas ipſa fundatur: quo etiam modo multa 6. Phyſ.
magnitudini
attributa fuiſſe non ignoramus.
Quòd ſi tu quæras ex me, quid hæc ſpeculatio diſtat
à
mathematica; præſertim quòd placet mihi mathematicum ab eiuſmodi materia non ſeuocare?
certè nihil, quod conſiderandi genus immutet. Cur ergo non tranſilitur de genere in genus? An etſi re­
ipſa
ſunt conſiderationes eædem; nihilominus ex fine diſtinguuntur, quia .ſ.
mathematicus per ſe ſpe­
ctet
eiuſmodi quantitates; naturalis aut, vt eas applicet ad materiam ſenſilem.
Sic dico 6. Phyſ. magnitudi­
nem
tractari naturaliter propter finem cuius ergo inſtituta eſt illa diſputatio, licèt res ipſa conſiderata ſit

eadem
; ſicuti non inficias iuerim ſpeculationem principiorum quę tradita eſt ab initio phyſiologię, re uera
eſſe
primi philoſophi; cęterùm reddi naturalem gratia finis.
Neque id pro abſurdo habendum puto; ſiquan­
do
vna ſcientia ſe habuerit ad aliam ex appoſitione, quemadmodum naturalis ad mathematicen: opinor
item ad primam philoſophiam propter ens, quod eſt generale ſubiectum eius diſciplinæ.
Nec ob id cenſeo
ſubeſſe
rationem ſubalterni, quia conſideratio mathematica non eſt reipſa prior, ſed ratione duntaxat; ita
etiam prima philoſophia, quatenus ſpecificatur ente vniuerſali quod eſt ad vnum, cùm ſit natura poſterius
ſuis
partibus quarum vna eſt ſubſtantia naturalis; ac ſi prior item natura reputetur; id acceptum refer­
ri
oporteat alteri entis parti quæ ſeiuncta eſt à materia à qua ratio formalis ſcientiæ non deducitur: etenim
petitur à ſubiecto quod eſt ens.
Nunc ea quæ ſibi ſubiicit alteram facultatem, de ſubiecto eſſe debet, quod
ſit
prius natura, & ſubeat eandem rationem formalem: nam tale eſſe conuenit, vt ex eo appareant cauſ­
ſæ
ſubiecti ſubalternati.
Itaque prærogatiua ſubalternationis excluduntur methodi quæ ex appoſitione
habent
.
Quantum verò eſt de eo, quae linea recta non poſsit metiri circulum, conceſsit quodam pacto Phi­
lopono
Simplicius; ſiquidem menſuræ rationem in illo poſitam eſſe duxerit, quae ſit eiuſdem naturæ; nam reuera
pannus
: pannum metitur, & quòd applicetur ad id cuius debet eſſe menſura; neutrum tamen ineſſe in li­
nea
recta ad curuam, ſed eatenus haberi menſuram, quae metimur interuallum terminorum lineæ curuæ
quod
ſumitur à linea recta.
Verumenimuero multa mihi ſuccurrunt aduerſus Simplicium eruta ex ipſo

Ariſtotele
: nanque iam conceſſum eſt conuerſionem à motu recto ſpecie ſeparari, aut etiam genere toto:
ea
tamen eſt aliorum menſura.
Prætereà teſtatur Ariſt. ad menſuram magnitudinis eſſe neceſſarium, quae
ſit
vna: & vno ſic metimur numerum, vt non per aliud ipſum metiamur.
Deus item eſt omnium menſu­
ra
; ipſe verò eſt extra omne genus.
Necnon metimur perimetrum ipſa diametro, & linea corpus. Neque
hîc
eſt, quae dicamus eam eſſe menſuram imperfectam, quia nulla certior datur.
Quin etiam ſemper valet
argumentum
Ariſt.
aduerſus id, quae curuum alterius curui menſura ponatur. ſemper enim debet vtrunque
metiri
linea recta.
Proptereà recta magnitudinem omnium prima menſura ſtatuenda eſt à curua diffe­
rens
, & quæ aptari non poſsit.
quanquam ſi Ptolemęum conſulimus, quantum pertinet ad menſuram ma­
gnitudinum
(neque enim puto generatim hoc euenire) facilè concedetur aptari lineam rectam ad omnem ma­
gnitudinem
; quatenus omnes dimenſiones ſeorſum reſoluuntur in longitudinem rectam; hæc verò pri­
ma
quantitas eſt quæ ſola recta linea deſignatur.
Itaque Ptolemęus qui corpus vndequaque, hoc eſt, tri­
fariam
ſectile eſſe fuit oſtenſurus; ſeparatim de quaque ex longitudine quæ rectà protenditur, omnes di­
menſiones
indagauit, vt ea tantùm differentia inter planum & corpus exiſtat, quae ſit ſecunda & tertia lon­
gitudo
, & ambæ vna linea excepta, quæ eſt omnium prima, ex ordine iudicentur, antecedentibus ex ordi­
ne
ſuppoſitis, vt prima ſecundæ, & vtriſque tertiæ quæ iam corpus abſoluit: ideoque.
metimur eas linea re­

cta
; ſic diſtantia perimetri noteſcit longitudine & latitudine ſeorſum perſpecta; nullam enim aliam habet
diſtantiam
; proinde latitudo eſt, vt ſecunda longitudo cui reſpondet linea recta.
Quia tamen inquit
Ariſt
.
eam eſſe ὁμογενῆ. i. eiuſdem generis; etiam latius menſuræ rationem ſumendam eſſe credimus, quae exi­
ſtimarit
Simplicius, vel quae id ὁμογενὲς eſſe dicatur, quod in partes diſsimiles reſolui nequeat, neceſſarium
verò
id eſt in omni menſura, vel quae ad idem genus, vel proximè, vel remotè referatur, & vt vniuocum, vel
vt
ad ipſum pertinens, &, vt aiunt, reductiuè: quia .ſ.
ſit aliquid eius generis, modò primum ſit. Itaque
Deus
eſt ſubſtantia reductiuè, & motus cęleſtis eſt, vt primum ad vnum, qui eſt motus.
quare etiam ille
eſt
omnium rerum menſura; hic aut menſura omnium motuum, & generatim quodcunque perfectum in ſuo
genere
menſura eſt reliquorum quæ ſub eodem genere continetur: vnum enim eſt, & ſimplex, vt alians oſten­
detur
, quòd in ipſo nulla priuationis, aut compoſitionis ratio contineatur, vel ſimpliciter, vt in Deo, vel
in
ſuo genere, vt in cęteris.
& circuitus omnium motuum breuiſsimus, quia velociſsimus. Quod autem Phi­
loponus
opponebat in circulo maximam eſſe diſtantiam, quatenus circulus: pulchrè diſſoluit Simplicius,
docens
eam non eſſe maximam diſtantiam; niſi propter diametrum, quae vna tantùm maxima ſit, quam ſi ac­
cipere
velimus à citcunferentia, vna tantùm maxima non eſſet, ſed duæ diſtantię quæ forent æquales
in
duobus ſemicirculis: ſi verò ſumeretur diſtantia ſemicirculo maior; hæc etiam maxima non eſſet,
quòd
adhuc alia maior propemodum reperiri poſſet in infinitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index