Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 241 > >|
1quintâ, ducantur lineolæ parallelæ ipſi CA,
donec diagonalem attingant: & his paratis
habetur vncia AC diuiſa in partes 500, vel
ſaltem in 250, ſi differentia inter duas pro­
ximas lineolas ſenſibilis non ſit.
Quamuis autem tam exiguum triangu­
lum AEB non ſit aptum ad acutiores angu­
los inueniendos, conſtat tamen poſſe illud
ſinè magno incommodo conſtrui ita, vt pe­
des aliquot ſingula latera obtineant; & tunc
etiam minores angulorum particulæ innote­
ſcent.
Quod ſi quando res ſit quàm exa­
ctiſsimè perficienda, poterit lateri FE addi
regula, ex cuius extremo ſecundùm rectam
AE productam ſuſpendatur perpendiculum,
perinde enim erit ac ſi totum triangulum
augeretur.
At ſi ex editiore loco deorſum
ſpectandum ſit, & perpendiculum ex I ſu­
ſpenſum cadat in latus EB tam propè ipſum
B, vt non facilè poſsint particulæ numera­
ri, erigatur ad latus AE regula perpendicu­
laris, in qua recta ex B per I ducta faciat an­
gulum EIG rectum, & ſumatur IG æqualis
ipſi IE, & ex G ſuſpendatur perpendiculum,
quod intelligatur cadere ex.
gr. in R. Si
enim concipiatur ex I aliud perpendiculum
IS, vtique linea IG incidens in duas paralle­
las IS, & GR facit angulum SIB externum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index