Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 283 > >|
1Dico ſphæræ, vel ſphæroidis ABCD, centrum grauitatis
eſse E.
Sint enim bini axes ſphæræ, vel ſphæroidis inter
ſe ad rectos angulos; & in ſphæroide ſit maior diameter
BD, minor AC, per binos autem hos axes plana tran­
ſeuntia ad eos axes erecta, ſecent ſphæram, vel ſphæroidem.
Qua ratione axes dimidij erunt axes hemiſphærij, vel he­
miſphæroidis: hemiſphærium autem, & ſphæroidis eſt fi­
58[Figure 58]
gura circa axim in alteram partem deficiens, qualium om­
nium figurarum centrum grauitatis eſt in axe; igitur hemi­
ſphærij, vel hemiſphæroidis ABCD, centrum grauitatis
eſt in axi BE, ſicut & reliqui ADA, in axi ED; totius
igitur ſphæræ, vel ſphæroidis ABCD centrum grauitatis
eſt in axi BD.
Eadem ratione & in axi AC; in communi
igitur ſectione centro E.
Quod demonſtrandum erat.
PRIMI LIBRI FINIS.
59[Figure 59]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index