Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 1055 > >|
1accipiemus, quòd hæc ſcientia fiat ex his cauſsis, ex aliis alia, vt quamuis phyſica demonſtret per

omnia
genera cauſſarum, non tamen per illa omnia vnum quodque demonſtrare cogatur.
Nunc
ad
illa veniamus quorum cauſſa hæc præfati ſumus, ac doceamus quibus cauſsis, & quatenus
phyſicus
vtatur.
Profectò ſi phyſicus ſpectat ſubſtantias quà mobiles ſunt, mathematicus autem
res
immobiles, conſimilique.
modo primus philoſophus: phyſicus ſanè cauſſas illas accipere debe­
bit
à quibus pendet motus, eas negligent primus philoſophus & mathematicus, illasque.
ſolas reci­
pient
, quæ ſine motu ſuos præſtabunt affectus.
hoc quidem prima fronte ſic decernendum vide­
bitur
: attamen non ſine diligenti inquiſitione approbandum; ſiquidem oporteat de cauſſarum
ſpeculatione
diſtinguere.
Nanque pluribus modis cauſſæ principiaque. tractari poſſunt, vel vt res
quædam
& entia abſoluta veluti Deus, quà Deus eſt; vel etiam vt cauſſæ, eademque tractantur,
quòd
illarum natura & eſſentia cum diligentia veſtigetur, ſiue quod ad cognitionem incomplexam
pertinet
, ſiue quod ad complexam, aut in demonſtrationibus ſolùm aſſumuntur.
Rurſus ſpecu­
latio
principiorum aut eſt habitus, aut methodi.
Permagni verò intereſt ſit'ne ſpeculatio metho­
di
an habitus.
Nam methodi eſſe dicitur, quia doceri poſsit; habitus autem, quia cognitio quidem
pendeat
ex alicuius ſcientiæ fundamentis, attamen explicari aut non neceſſe ſit, aut nequeat.
Et
planè
principiorum cognitio, quà ſunt entia & incomplexa & ab ea conſideratione abſtrahuntur
quæ
principij, hoc eſt, relatiui cuiuſdam rationem præ ſe fert nullius eſſe methodi iure optimo iu­

dicabitur
, quemadmodum de mente actu cenſetur ab Auerroë.
a quandò explicatio methodica

procedendo
à nobis notis ea ſolum indicat, eſſentiam per ſe menti conſiderandam relinquit, hæc
autem
habitu ſapientiæ pollens illa contemplatur.
Itaque cùm methodum in præſentia conſecte­
mur
, de illis diſſeramus, quà methodo ſubiiciuntur.
Ea primum quà principia, ideſt, cum relatio­
ne
& habitudine concipiuntur: deinde vt complexa tractantur, hoc eſt, vt doceatur, hæc eſſe prin­
cipia
, neque id quiſquam negare audebit, opinor, qui primum phyſicum ſedulò obſeruabit, vbi
contraria
prima & ſubiectum eſſe principia concluditur.
non eſſe, inquàm, hæc principia quę ſunt
forma
, priuatio, & ſubiectum; ſed formam, priuationem & materiam eſſe principia.
verùm quòd
ſint
, præterquàm quòd demonſtrationi non eſt obnoxium, ſicuti docuimus antè, methodi mune­
ra
tranſilit, mentique.
ſoli committitur. Illud video non ſatis ab Ariſtotelis interpretibus animad­
uerſum
, ne dixerim, confuſum; quod eſt, cauſſam tractare & illam vſurpare in demonſtrationibus.
Etenim vt facile me oſtenſurum confido phyſicum omni cauſſarum genere demonſtrando vti,
sic
omne cauſſarum genus cum diligentia ab ipſo tractari confurabo.
Quòd enim per omne cauſ­
ſæ
genus demonſtret, præter Ariſtotelis teſtimonia, b ratio confirmat quæ eſt huiuſmodi. Ad na­


turalem
philoſophiam pertinet illas cauſſas in demonſtrationibus aſſumere ex quibus pendent
ſubſtantiæ
naturales, quà naturales ſunt.
Sed ſubſtantiæ naturales, quatenus huiuſmodi, pendent
ex
omni genere cauſſarum.
Et omne igitur cauſſarum genus, ad naturalem philoſophiam perti­
nebit
.
Iam enim conſtitit ſcientiam, quanquam in proprio quodam genere verſari, & omneis cauſ­
ſas
in demonſtratione eſſe vſurpandas ex quibus res ipſa conſtat, quatenus in ea ſcientia tractari
poteſt
.
At verò in rebus naturalibus quà ſunt naturales, eſt forma, vt quod quid erat eſſe homi­
nis
; materia menſtrua, mouens pater, finis cuius gratia vel qui cum forma conuenit, vel eius ope­
ratio
perfecta.
Et profectò cum rerum naturalium ingenio congruit omnis cauſſarum generis
aſſumptio
.
quippe quòd ſint ſuoptè nixu mobiles. Atqui in motu ſubiectum requiritur quod eſt
materia
; deſideratur efficiens, vnde principium motus exiſtat.
exoptatur finis quo efficientis ope­
ra
terminantur, flagitatur forma per quam ſit id quod natura per motum conſequi voluit; neque
enim
mouet, in immenſum, ſed aliquid permanens mouendo cupit adipiſci, eoque.
comparato quie­
ſcere
, id autem eſt forma.
Cęterùm hoc facilè dabitur: illud non approbabitur à pleriſque philo­
ſophum
naturalem demonſtrando accipere primam formam & primum finem, & ad id confir­

mandum
multa loca & rationes adducentur.
Quoniam ea quæ conſiderat phyſicus, reſpiciunt
motum
.
At primus finis & prima forma ſine motu conſiſtunt & concipiuntur. Igitur à phyſico
non
aſſumuntur.
Prætereà cùm res naturales ſine motu, ſeu materia non definiantur, illæ cauſſæ
ſunt
à phyſico aſſumendæ quæ cum motu operantur.
Cùm ergo primus finis & prima forma ſe­
parentur
à motu; dicemus item haſce cauſſas cum ſcientia naturali non congruere.
Tum etiam
ipſemet
Ariſtoteles affirmat phyſicum ſpectare quæcunque mouendo mouentur, c quæcunque

verò
manent immobilia non eſſe phyſicæ conſiderationis, idemque.
aſſerit. De principio ſecundum
formam
d vtrum vnum, an plura exquiſitè decernere alterius eſſe officij, non naturalis. Et multo

clarius
adhuc 1. e de ortu. aſſeuerat, de immobili principio diſtinguere prioris eſſe philoſophi.

Quamobrem
naturalis à cęteris philoſophijs ſeparatur, quòd motum & materiam perpetuò ſu­
mit
.
Sed prima forma primusque. finis motum non reſpiciunt. Non ergo vſurpantur à phyſico.
Sed enim, ſi philoſophus naturalis aſſumere debet omneis cauſſas corporis naturalis, quatenus
eſt
huiuſmodi, in eius verò cauſsis prima forma primusque.
finis numerantur. (eſt enim primus fi­
nis
primum quid eſt) f Ergo & prima forma primusque. finis aſſumentur à philoſopho naturali.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index