Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 403 > >|
1ſenſim adiicere, inde poſt dies octo reſerato
vaſe minutim vendere, cumque clarum &
bonum videatur: ſi tamen diutiùs moretur
in calice, vel vaſe, denuò corrumpitur.
Re­
linquit etiam quòd effuſum eſt in calcis
margine butyroſam pinguedinem, ob quam
fraus detegitur.
Eſt tamen lucroſa fraus. Si
tamen prohibere potiùs conſilium eſt an­
tequam conturbetur, ne putreſcat, decima
pars ardentis aquæ immiſta, efficit: meliùs
longè ſulphur, ſed odore prodit dolum: me­
mini me bibiſſe.
Idem poteſt alumen: ſed
noxia ambo, valetudini vehementer ob­
ſunt.
In vniuerſum autem, vt dicam, cla­
rant vinum quæcunque grauia ſunt, aut
lenta: lenta, vt lac, & oui candidum: ob id
liquores omnes illo immiſto repurgantur.
Grauia autem dum imum petunt, cuiuſmo­
di ſunt lapides fluminum cocti, donec ſcin­
dantur, & in puluerem redacti: quoniam
enim miſcentur, ſicci ſunt, trahunt quic­
quid lutoſum eſt: ab hoc enim fit turbu­
lentum.
Cùm verò traxerint, deſcendunt in
vino ad fundum, & vinum repurgant.
Igi­
tur & hoc idem ſal efficere poterit, ſed ſa­
pore prodit fraudem, & vinum inſuauius
reddit.
Facilè eſt etiam omnia vina adultera­
ta metallicis dignoſcere.
Nam in calice ho­
ris relicta 24. fundum ob grauitatem pe­
tente metallico, vina inſtar vappæ red­

duntur, colore euaneſcente.
Sed ſi melle vi­
num adulteratum ſit, illicò dignoſcitur, ſu­
per candens ferrum conſperſis paucis gut­
tulis: reſoluto enim vino mel reſidet.
Te­
nuior enim cùm ſit vini quàm mellis ſub­
ſtantia, illo reſoluto, hoc manet.
Similiret
mel ſi adulteretur ( id ſolet fieri farina mi­
lij) decoctum & deſpumatum, in vaſque vi­
treum coniectum, remanet turbulentum ſu­
periore parte.
Atque ita mihi contigit anno
præterito ſeplaſiam mercatoris Pepiæ de­
prehendere.
Quòd ſi grauiore aliquo pul­
uere ſit corruptum, in imo ſubſidet quod
additum eſt, atque ob id in fundo obſcurum
fit.
Oleum verò ardendo fallaciam prodit:
aut enim crepitat, ac ſtridet, aut amurca ma­
ior colligitur, quàm pro olei quantitate.
Cur

igitur lac vinum emendat?
quia craſi quaſi
facta pingue ſubſidet, lactis ſecum trahens
quod turbulentum eſt, aquea lactis in vi­
no relicta parte, quæ vini vitia obſcuret.
Inde paruæ vini partes vitia detegunt,
quòd ob imbecillitatem celerius ab aëre de­
nuò corrumpatur.
At odoris vitium in gra­
tiam etiam commutat garyophyli citran­
gulo vndequaque infixi, ipſo verò ſuſpen­
ſo in vaſe, ſic vt vinum non tangat.
Ergo
quæ natura non ſunt ſimilia, craſim non
faciunt, vt vinum cum aqua, niſi imbecil­
lem: multo minus cùm lacte vinum, mi­
nus adhuc & nullo modo liquida hæc cum

oleo.
At lora magis verè miſta eſt, quòd
efferbuerit: nec tamen planè miſta, cùm miſ­
cere naturæ ſit, non artis opus, nec etiam
ignis.
Quæcunque igitur verè miſta ſunt,
vnam tantùm elementi formam, ſed non ex­
quiſitam, oſtendunt: reliquorum ſolùm vi­
res.
Nam ſi non vbique elementa in miſto
eſſent, aceruus eſſet quod miſtum eſt, non
res genita: ſi vbique & ſecundum ſub­
ſtantiam, corpora mutuò ſe penetra­
rent.
Oſtenſum eſt autem hoc in Medicinæ
libris.
Vinum cor­
ruptum quo­
modo emen­
detur.
Vinum adul­
teratum quo
modo di­
gnoſcatur.
Mel &
oleum adul­
terata quo­
modo de­
præhendan
tur.
Vinum quo­
modo redda­
tur odora­
tum.
Elementa
actu ſunt in
omnibus mi­
ſtis.
Eſt igitur forma miſti victoris elemen­

ti imperfecta.
Atque ea ſenſim acquiritur:
in elementis quidem palàm, in aliis autem
id fieri Melanthon exiſtimat.
Videtur autem
ex his rationi conſonum, cùm forma ſit ele­
menti dominantis.
At hæc ſenſim amittitur,
ſenſim enim acquiſita eſt.
In quibuſdam au­
tem nobilioribus Ariſtoteles non ſenſim
quidem omninò, ſed per gradus: quoniam
fœtus in vtero primò viuit, inde ſentit,
pòſt autem fit mentis capax.
Anima autem,
in qua mens, poſterius perficitur.
Mens au­

tem exterius aduenit.
Atque hæc ſenſui pro­
piora.
Omnia autem miſta, aut terrea ſunt,
vt lapides & plantæ: vel aquea, vt lac &
oleum: vel planè miſta, vt animalium cor­
pora.
Nam igitur eodem modo fit miſtura,
quo nutricatio, vel augmentum.
Nam in
miſtione aliquid alicui additur, in illis
quòd potentia eſt, ei quod eſt actu, & ſecun­
dum quamlibet formæ partem fit augmen­
tum, non autem materiæ: quoniam materia
ſine fine diuidi poteſt.
Atque idem de nu­
tricatione.
Igitur augmentum & nutricatio
ſecundum formam verè fiunt: ſecundum ma­
teriam autem eſt ſola additio, quoniam vn­
dique aliquid iuxtà apponitur.
Minima ergo
pars carnis, accedente nutrimento augetur
tota ſecundum formam, ſed ſecundum ma­
teriam non, verùm tantùm in circuitu.
Sed
neque hoc modo propriè: verum ( vt dixi)
augmenti & nutricationis fermè eadem eſt
ratio, imò & generationis: hæc enim fiunt
ab anima: ſolius enim animæ opus eſt, eo
modo poſſe attenuare, tum vnire ac tranſ­
mutare.
Etenim ſi quid aliud vita carens
hoc poſſet, illud maximè poſſet ignis: eſt
enim eorum omnium quæ non viuunt ro­
buſtiſſimum, at non poteſt: vt enim iam do­
cuimus, quòd accedit iuxtà apponitur ei
quod comburitur, non autem ſuſtantiam
priorem ingreditur: itaque omnia miſta,
vel viuere, vel vixiſſe neceſſarium eſt.
2. Contra­
dict.
tract.1.
cont.1.
Miſtura in
quo ab aug­
mento, &
nutricatio­
ne differat
Miſta omnia
viuere, octo
oſtenditur
rationibus.
Sumantur autem ratio hoc modo: quia
nutriuntur, & nutrimentum non fit niſi ab
anima, & quod animam habet, viuit.
Quòd
ſi nutriri neges, concedes ſaltem generari: at
nihil generatur, niſi ab anima, quia ( vt di­
xi) ſola illa miſcet.
Videmus etiam omnia miſta ſenſim de­
generare ab elementis grauioribus, velut la­
pides, & minus etiam metallicas terras, ma­
gis autem ſuccos, inde metalla, pòſt plantas,
& animalia imperfecta, & deinde perfectio­
ra ſenſim, donec ad hominem peruenia­
mus, cuius compoſitio ab elementorum na­
tura, ac ſubſtantia tantùm abeſſe videtur,
vt nullo modo ex eis illum conſtare quis
credat.
Igitur ſi homo, animalia, & plantæ
viuunt, cùm vnus ſit & idem calor cœle­
ſtis, qui hæc omnia miſcet, ſed illa minus,
hæc magis, vt ſuo loco oſtendemus: mani­
feſtum eſt quòd rectè dixit Hippocrates,
animam nihil aliud eſſe quàm cæleſte illud
calidum.
Quòd & Ariſtotelis opinioni ad­
hæret.
dum vult ſpiritus calorem propor­
tionem habere quandam cum elemento

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index