1accipiemus, quòd hæc ſcientia fiat ex his cauſsis, ex aliis alia, vt quamuis phyſica demonſtret per
omnia genera cauſſarum, non tamen per illa omnia vnum quodque demonſtrare cogatur. Nunc
ad illa veniamus quorum cauſſa hæc præfati ſumus, ac doceamus quibus cauſsis, & quatenus
phyſicus vtatur. Profectò ſi phyſicus ſpectat ſubſtantias quà mobiles ſunt, mathematicus autem
res immobiles, conſimilique. modo primus philoſophus: phyſicus ſanè cauſſas illas accipere debe
bit à quibus pendet motus, eas negligent primus philoſophus & mathematicus, illasque. ſolas reci
pient, quæ ſine motu ſuos præſtabunt affectus. hoc quidem prima fronte ſic decernendum vide
bitur: attamen non ſine diligenti inquiſitione approbandum; ſiquidem oporteat de cauſſarum
ſpeculatione diſtinguere. Nanque pluribus modis cauſſæ principiaque. tractari poſſunt, vel vt res
quædam & entia abſoluta veluti Deus, quà Deus eſt; vel etiam vt cauſſæ, eademque tractantur,
quòd illarum natura & eſſentia cum diligentia veſtigetur, ſiue quod ad cognitionem incomplexam
pertinet, ſiue quod ad complexam, aut in demonſtrationibus ſolùm aſſumuntur. Rurſus ſpecu
latio principiorum aut eſt habitus, aut methodi. Permagni verò intereſt ſit'ne ſpeculatio metho
di an habitus. Nam methodi eſſe dicitur, quia doceri poſsit; habitus autem, quia cognitio quidem
pendeat ex alicuius ſcientiæ fundamentis, attamen explicari aut non neceſſe ſit, aut nequeat. Et
planè principiorum cognitio, quà ſunt entia & incomplexa & ab ea conſideratione abſtrahuntur
quæ principij, hoc eſt, relatiui cuiuſdam rationem præ ſe fert nullius eſſe methodi iure optimo iu
dicabitur, quemadmodum de mente actu cenſetur ab Auerroë. a quandò explicatio methodica
procedendo à nobis notis ea ſolum indicat, eſſentiam per ſe menti conſiderandam relinquit, hæc
autem habitu ſapientiæ pollens illa contemplatur. Itaque cùm methodum in præſentia conſecte
mur, de illis diſſeramus, quà methodo ſubiiciuntur. Ea primum quà principia, ideſt, cum relatio
ne & habitudine concipiuntur: deinde vt complexa tractantur, hoc eſt, vt doceatur, hæc eſſe prin
cipia, neque id quiſquam negare audebit, opinor, qui primum phyſicum ſedulò obſeruabit, vbi
contraria prima & ſubiectum eſſe principia concluditur. non eſſe, inquàm, hæc principia quę ſunt
forma, priuatio, & ſubiectum; ſed formam, priuationem & materiam eſſe principia. verùm quòd
ſint, præterquàm quòd demonſtrationi non eſt obnoxium, ſicuti docuimus antè, methodi mune
ra tranſilit, mentique. ſoli committitur. Illud video non ſatis ab Ariſtotelis interpretibus animad
uerſum, ne dixerim, confuſum; quod eſt, cauſſam tractare & illam vſurpare in demonſtrationibus.
Etenim vt facile me oſtenſurum confido phyſicum omni cauſſarum genere demonſtrando vti,
sic omne cauſſarum genus cum diligentia ab ipſo tractari confurabo. Quòd enim per omne cauſ
ſæ genus demonſtret, præter Ariſtotelis teſtimonia, b ratio confirmat quæ eſt huiuſmodi. Ad na
turalem philoſophiam pertinet illas cauſſas in demonſtrationibus aſſumere ex quibus pendent
ſubſtantiæ naturales, quà naturales ſunt. Sed ſubſtantiæ naturales, quatenus huiuſmodi, pendent
ex omni genere cauſſarum. Et omne igitur cauſſarum genus, ad naturalem philoſophiam perti
nebit. Iam enim conſtitit ſcientiam, quanquam in proprio quodam genere verſari, & omneis cauſ
ſas in demonſtratione eſſe vſurpandas ex quibus res ipſa conſtat, quatenus in ea ſcientia tractari
poteſt. At verò in rebus naturalibus quà ſunt naturales, eſt forma, vt quod quid erat eſſe homi
nis; materia menſtrua, mouens pater, finis cuius gratia vel qui cum forma conuenit, vel eius ope
ratio perfecta. Et profectò cum rerum naturalium ingenio congruit omnis cauſſarum generis
aſſumptio. quippe quòd ſint ſuoptè nixu mobiles. Atqui in motu ſubiectum requiritur quod eſt
materia; deſideratur efficiens, vnde principium motus exiſtat. exoptatur finis quo efficientis ope
ra terminantur, flagitatur forma per quam ſit id quod natura per motum conſequi voluit; neque
enim mouet, in immenſum, ſed aliquid permanens mouendo cupit adipiſci, eoque. comparato quie
ſcere, id autem eſt forma. Cęterùm hoc facilè dabitur: illud non approbabitur à pleriſque philo
ſophum naturalem demonſtrando accipere primam formam & primum finem, & ad id confir
mandum multa loca & rationes adducentur. Quoniam ea quæ conſiderat phyſicus, reſpiciunt
motum. At primus finis & prima forma ſine motu conſiſtunt & concipiuntur. Igitur à phyſico
non aſſumuntur. Prætereà cùm res naturales ſine motu, ſeu materia non definiantur, illæ cauſſæ
ſunt à phyſico aſſumendæ quæ cum motu operantur. Cùm ergo primus finis & prima forma ſe
parentur à motu; dicemus item haſce cauſſas cum ſcientia naturali non congruere. Tum etiam
ipſemet Ariſtoteles affirmat phyſicum ſpectare quæcunque mouendo mouentur, c quæcunque
verò manent immobilia non eſſe phyſicæ conſiderationis, idemque. aſſerit. De principio ſecundum
formam d vtrum vnum, an plura exquiſitè decernere alterius eſſe officij, non naturalis. Et multo
clarius adhuc 1. e de ortu. aſſeuerat, de immobili principio diſtinguere prioris eſſe philoſophi.
Quamobrem naturalis à cęteris philoſophijs ſeparatur, quòd motum & materiam perpetuò ſu
mit. Sed prima forma primusque. finis motum non reſpiciunt. Non ergo vſurpantur à phyſico.
Sed enim, ſi philoſophus naturalis aſſumere debet omneis cauſſas corporis naturalis, quatenus
eſt huiuſmodi, in eius verò cauſsis prima forma primusque. finis numerantur. (eſt enim primus fi
nis primum quid eſt) f Ergo & prima forma primusque. finis aſſumentur à philoſopho naturali.