DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1
PROPOSITIO. X.
Omnis parallelogrammi centrum grauitatis
eſt punctum, in quo diametri coincidunt.
Sit parallelogrammum
ABCD. & in ipſo ſit li­
nea EF bifariam ſecans

latera AB CD. itidem­
què ſit KL ſecans AC BD
bifariam.
conueniant­
què EF kL in H. est
vti〈que〉 parallelogrammi
ABCD centrum grauita
tis in linea EF. hoc enim
oſtenſum eſt.
eadem verò de cauſa centrum grauitatis ipſius AD est
etiam in linea KL. quare punctum H parallelogrammi AD cen­
trum grauitatis existit.
Verùm in puncio H diametri parallelogram­
mi concurrunt. ductis enim lineis AH HB CH HD; quoniam
lineæ AE EB EF FD inter ſe ſunt ęquales.
ſimiliter quo〈que〉
AK KC BL LD inter ſe ęquales; erit EH ipſi HF ęqua
lis, cùm ſint ipſis BL LD ęquales.
duæ igitur AE EH dua
bus DF FH ſunt æquales, & angulus AEH angulo DFH
ęqualis; erit triangulum AEH triangulo DFH ęquale.
ac
propterea angulus EHA angulo FHD æqualis.
cùm igitur
ſit EHF recta linea, eruntangnli EHA FHD adverticem,
& obid AHD recta exiſtit linea.
ac per conſe〈que〉ns diame­
ter parallelogrammi AD. pariquè ratione oſtendetur BHC
rectam eſſe lineam.
ex quibus patet in puncto H vtran〈que〉 dia
metrum conuenire.
centrum igitur grauitatis parallelogram­
mi AD eſt punctum, in quo diametri concurrunt. Quare demon
stratumeſt, quod propoſitum fuit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index