Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 355 > >|
124
125
126
127
128
129
130
Tex. 56. (ldeoqué non prima latio cauſa Generationis, & Corruptionis eſt,
ſed quæ ſecundum obliquum circulum, in hac enim & continuum vnum
eſt & moueri duobus motibus) per primam lationem intelligit mo­
tum
primi mobilis, qui ſit ſuper polis mundi, quo Stellæ omnes
ab oriente in occidentem rectà feruntur.
per obliquum verò circulum in­
telligit Zodiacum, qui obliquus eſt, quia poli eius ſunt alij à polis mundi, &
quia non tendit rectà ab ortu ad occaſum, ſed in ſphæra mundi tranſuer­
ſus eſt, & deflectit à ſeptentrione in meridiem, quamuis non rectà, vt in
ſphæra explicari ſolet.
motus ergo Planetarum, qui fit ſecundum hunc cir­
culum, & ipſe obliquus, & tranſuerſus codem modo erit; ferrentur que per
eum à Borea ad Auſtrum, & è conuerſo; ex quo acceſſu, & receſſu efficiunt
æſtatem, & hyemem, item generationes, & corruptiones.
Sol porrò, & pla­
netæ, qui motibus proprijs hunc circulum peragunt, dicuntur moueri duo­
bus motibus, & quidem contrarijs: quoniam dum Sol.
v. g. per Zodiacum
graditur motu proprio, interim etiam à primo mobili fertur ab ortu in oc­
caſum: ex quibus duobus motibus fit vnus tantum Solis motus ſpiralis, qui
mixtus eſt, ideſt, qui fit à duobus motoribus; vnde re vera Sol non mouetur
duobus motibus contrarijs re ipſa diſtinctis; hoc enim impoſſibile eſt: ſed
motu mixto ex duobus, qui ſpiralis eſt, circa mundum deſcribens ſpiras ab
vno tropico ad alterum: qui, vt dixi, cauſatur à duobus motoribus, qui ſunt
Sol ipſe, mouens ſe ipſum per Zodiacum: & primum mobile mouens inſu­
per ipſum Solem, & Zodiacum ab ortu in occaſum circa mundum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index