Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1viferatur mobile, minor eſt motus. Ita in aquâ ob ſolidita
tem & reſiſtentiam maiorem ad minus intervallum plaga cum
motu terminatur.
An igitur licebit ex proportione motûs
in diverſis elementis coniecturam ſumere illorum gravitatis? an
præter gravitatem tenacitas partium huc facit? utlicet æquè gra­
ves, non tamen eadem facilitate findantur: cùm & ab eadem
gravitate percuſſio fiat inæqualis.
At verò ſi motus eſt per­
cuſſio continuata; an poſito vacuo nullus erit motus? an ſem­
per movebitur illud mobile? cùm nihil percuti poſſit, neque ab
ullo minuatur impulſus.
Deinde quâ ratione ſpiritus moven­
tur, ſi nullus illorum eſt tactus? an non neceſſe eâ ratione mo­
veri, quâ corpora, tranſito priùs medio? cùm diaſtima ſit cor­
porum, non verò ſpirituum: qui neq, ſibi ſunt vicini, neque cor­
poreis abſunt intervallis: cùm neque loco capiantur.
Per accidens tamen moveri videntur, & motum corporeum
adumbrare, per operationem ſenſibilem in medio factam.
Quòd ſi ergo ſpiritus ille, qui pacem hic turbat, velit Roma­
nos inquietare; non neceſſe hunc per Venetos & loca media
ire, at ſi illam columnam, quam| ferunt Româ huc delatam,
eò referre velit; celeritatem habebit definitam, et non niſi per
loca interiecta movebitur.
Notandum Tertio, impulſum alium habere proportionem
ad mobile loco movendum; alium non: ut licet nulli hæreat,
inſiſtatque non tamen ex lllâ percuſſione ad motum incitari.
atque hic impulſus, quandoque totum mobile, quandoque non niſi
aliquam partem pervadit.
Et quod attinetilla corpora, quæ
percuſſa loco moventur, in quâ proportione eſſe debeant, di­
ctum in porismatis ad prop: 37.
Dubitatio tamen eſſe poteſt,
quamobrem percuſſo maiori quieſcente motoque minus quan­
doque
reſiliat, nam totam dedit plagam; & cùm moveatur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index