DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
173[Figure 73]
AD ad duplam ipſius AC, ita pondus G ad pondus L; ergo ex æquali,
vt Ck ad duplam ipſius AC, ita pondera FG ad pondus L.
ſed vt Ck
ad duplam AC, ita dimidia CK, videlicet AH, hoc eſt BA, ad
AC.
Vt igitur BA ad AC, ita FG pondera ad pondus L. Qua
re ex ſexta eiuſdem primi Archimedis, duo pondera FG ex pun
cto C ſuſpenſa tantùm ponderabunt, quantùm pondus L ex B;
hoc eſt quantùm pondera EF ex punctis DC ſuſpenſa.
Itaq; quo
niam pondera FG tantùm ponderant, quantum pondera EF; ſu­
blato communi pondere F, tàm ponderabit pondus G in C ap­
penſum, quàm pondus E in D.
ac propterea pondus F ad pon­
dus E eam in grauitate proportionem habet, quam habet ad pon
dus G.
ſed pondus F ad G erat, vt CA ad AD: ergo & F pon­
dus ad pondus E eam in grauitate proportionem habebit, quam ha
bet CA ad AD.
quod demonſtrare oportebat.
5 Huius.18 Quinti.Cor. 4 quinti.22 Quinti.7 Quinti.
Si verò in libra
BAC pondera EF
æqualia ex punctis
BC ſuſpendantur; ſi­
militer dico pondus
E ad pondus F eam
74[Figure 74]
in grauitate proportionem habere, quàm habet diſtantia CA ad di
ſtantiam AB.
fiat AD ipſi AB æqualis, & ex puncto D ſuſpen­
datur pondus G æquale ponderi F; quod etiam ipſi E erit æquale.

& quoniam AD eſt æqualis ipſi AB; pondera FG æqueponde
rabunt, eandemq; habebunt grauitatem.
cùm autem grauitas pon
deris E ad grauitatem ponderis G ſit, vt CA ad AD; erit graui
tas ponderis E ad grauitatem ponderis F, vt CA ad AD, hoc eſt
CA ad AB. quod erat quoq; oſtendendum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index