Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1là tantum parte, quæ hypomochlio occurrit, motus con­
quieſcit
, reliquà parte, quæ cum centro extra hypomo­
chlium cadit, nihil impedità: impulſus ergo pilæ, cúm
motus centri eſt perpendicularis ad planum, ubi percuſ­
ſit in hypomochlio â motu conquieſcit: at vero planum
ex illà plagà in percutiente nouum determinat impul­
ſum, juxta directionem plagæ, quam infert; à quo eadem,
quà venit, vià retroagitur: & ſiquidem duritie præſtat,
erit plaga & qui hanc ſequitur impulſus in utroque; æqua­
lis, ac proinde motus reflexus æqualis motui recto: de­
ficiet autem motus reflexus â motu recto, ſi defectu du­
ritiei minorem recipiat, quam dedit plagam.
Quód ſi
ergo duo globi violentiá æquali ſibi occurrant, ſitque; mo­
tus centri utriuſque; in eádem lineà rectà; quia tum uterque
alteri, non minús quam planum, eſt hypomochlij loco,
ab illâ communi plagà in utroque, emoritur, nouus verò
quo retro aguntur, impulſus regeneratur.
Licet verò
poſit: 2. inficiamur ejuſmodi globos ſibi occurrentes re
ſilire, id tamen exempli gratia ad naturam contrarij ma­
gis explicandam, & ex ſuppoſitione, ſi nimirum impul­
ſus ei ratione miſceantur, à nobis dictum fuit: at verò hi
impulſus non miſcentur, verùm uni abolito alius ſuc­
cedit.
Quód ſi verò uterque; globus in motu percutiat vi­
olentià inæ quali, impulſus quidem minoris, ubi percuſ­
ſit majus, ob hypomochlium à motu conquieſcit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index