Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Accipit; inde aer; inde omnia mobilitantur:
Concutitur tum sanguis, viscera persentiscunt
Omnia.
postremis datur ossibus, atque medullis
Sive voluptas est, sive est contrarius ardor.

Nec temere huc dolor usque; potest penetrare, neque acre
Permanare malum, quin omnia perturbentur
Usqueadeo, ut vitae desit locus, atque animal
Diffugiant partes per caulas corporis omnis.

Sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
Motibus; hanc ob rem vitam retinere valemus.

Nunc ea quo pacto inter sese mixta, quibusque
Compta modis vigeant; rationem reddere aventem
Abstrahit invitum patrii sermonis egestas:
Sed tamen, ut potero summatim, attingere, tangam.

Inter enim cursant primordia principiorum
Motibus inter se; nihil ut secernier unum
Possit nec spatio fieri divisa potestas:
Sed quasi multae vis unius corporis extant.

Quod genus in quovis animantum viscere volgo,
Est odor, & quidam color, & sapor: & tamen ex his
Omnibus est unum perfectum corporis augmen:
Sic calor, atque aer, & venti caeca potestas
Mixta creant unam naturam, & mobilis illa
Vis, initum motus ab se quae dividit ollis:
Sensifer unde oritur primum per viscera motus.

Nam penitus prorsum latet haec natura, subestque:
Nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro;
Atque anima est animae proporro totius ipsa.

Quod genus in nostris membris, & corpore toto
Mixta latens animi vis est, animaeque potestas,
Corporibus quia de parvis, paucisque creata est.

Sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index