Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 291 > >|
1habent proportionem iuxta exceſſum ad unam, exceſſus igitur
duplum purgabunt, & duplo magis, id eſt præter feces libras
duas bilis in ſex uicibus.
Ex conuerſa 18. quint.
Propoſ. 37.
Propoſ. 42.
Propoſitio octuageſima.
Proportionem motus ſecundum obliquum ad rectum in ſpa­
tio declarare.
Hæc uídetur ſimilis ſuperiori cuidam propoſitioni, ſed tamen in

hoc differt, quoniam in c a ſupponimus nauim moueri, ut concu­
tiat, hic autem iuxta motum ſolum: ut proponamus b nauim ferri
84[Figure 84]
uerſus a uento recto ex b in a: ſit autem uentus ex
cin a mouens nauim ex b in a: nòn enim moue­
bit ut quidam putant in ratione c a ad b a: ut ſi ca
ſit ſexquiquarta ad b a, ut æquali impetu ex b &
c flante uento moueretur tardius per c a, quam
per b a, quia æqualiter ex ſuppoſito: ergo tanto
tardius c fertur in a, quam b in idem quanto lon­
gior eſt c a, b a igitur ſi b perueniet in a in qua­
tuor diebus c perueniet in idem a in quinque
diebus.
Hoc enim eſt per ſe manifeſtum: ſed non quærimus id, ſed
ut uento c a æquali per c a ei, qui eſt b a per b a, ubi b moueatur uen
to c a per b a, quanto tardius mouebitur.
Mouebitur. n. tardius ad
a per b a, quam per c a, at per c a tardius, quam ex b in a per æqua­
lem uim, ergo multo tardius ex b in a per c a uentum, quam per uen
tum ex b in a.
Quærimus ergo compoſitionem horum, ut ſit c
nauis, quæ debeat transferri ad a per uentum ex b, & ſequitur,
quod tardius, quam ex c per uentum ex c in a, & tardius ex b per
uentum ex cin a.
Ergo malus, qui in prora eſt conuoluto eo, qui
eſt in puppi, ut etiam Ariſtoteles docet tantundem nititur ad re­

ctum ex cin æquidiſtantem locum ab a quantum c diſtat ab con­
tra temo, qui in puppi eſt dirigitur ad h, & ſi ualidius ſit uentus e­
tiam adiuuante temonem, ſeu contra nitente, quantum licet mo­
bili pondere nauis ad id latus, premitur enim nauis, quaſi ſubmer­
gi debeat, uento in aduerſum premente, ut ſi uentus repente huic
contrarius exoriatur, periculum ſubeat, ne obruatur.
Cum ergo uen­
tus ex b feratur, æquidiſtans c h, & c feratur per temonem in k, & ab
oppoſitis æqualis actio ſequatur, imò tota impeditur, ex c in h fere­
tur iuxta proportionem anguli, quem conſtituit h c cum a c ad to­
um rectum, Si igitur ex c in a debuit ferri in duodecim horis ob

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index