Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1conuerſio profectò vno eodemque. termino finietur: altera igitur redundabit. Nanque ita fore conuerſio­

nis
definitio perſuadet: etenim ſiue mobile feratur per B, ſeu per C, ſemper hic motus eſt ab A ad idem
A
. & aſſequitur finem ſuum.
ecquid igitur eſt cauſſæ, cur altera illi contraria fiat ad adipiſcendum ter­
minos
eoſdem?
iam enim peruénit, quo voluit; habito verò fine ſolet ceſſare motus; quippe qui ſit gra­
tia
finis: Itaque fruſtra eſſet hic poſterior motus.
Prætereà, ſi duo mobilia ſtatuamus quæ contrariis mo­
tibus
agantur: cùm quicquid in orbem mouetur, vndecunque moueri incipiat; perme & omnia loca con­
traria
, illa .ſ.
quæ per differentias poſituræ deſcribuntur, ſuperius, inferius; ante, & pone, dextrum, &
ſiniſtrum
: ſi contrariis motibus agitentur, neceſſe eſt vtraque mobilia volui per eadem loca: quare inter
ſe
reſiſtent.
Cùm verò ita ſit; addamus & illud. Ea quæ inter ſe reſiſtunt, vel pares habent vires, vel im­
pares
.
ac ſi pares obtineant, minimè mouebuntur: nanque inter ſe viciſsim impedient, quod aduerſatur
hypotheſi
, cùm ſumpſerimus ea moueri.
quòd ſi vires inęquales extiterint, ſemper id quod inferius eſt,
ſuperiori
obſequetur.
itaque erit vnus motus eius quod vicit; quinimmo & ille imperfectus, quippe quae
non
ſine impedimento.
Quamobrem id quod victum eſt, ſuo fine fruſtrabitur. Planum igitur quòd il­
li
motui qui ſuper circulo fit, alius motus conſimilis contrarius eſſe non poſsit.
Ex quo efficitur, vt cùm
conuerſioni
neque motus rectus, neque is qui fit ſuper circuli ſectione, vel ſemicirculo, vel etiam toto cir­
culo
opponatur; neque vllus omnino motus ſit conuerſioni contrarius.
Veruntamen hoc loco nobis occur­

res
inquiens, in cęlo duos eſſe motus oppoſitos, diurnum & proprium planetarum; cùm ille ſit ab ortu
in
occaſum; hic contrà ab occaſu in ortum.
Video te reſponſurum inficiando motus illos eſſe contra­
rios
, quia non fiant per idem ſpatium; quippe quae non in eadem circunferentia, neque ſuper eodem axe, &
polis
.
neque inter terminos oppoſitos, quæ omnia motus aduerſi requirunt: nam motus vniuerſi ſuper axe,
poliſque.
mundi fit, vt optimè noſti; planetarum verò ſuper axe poliſque. Zodiaci, ac termini motus vni­
uerſi
pendent ex ſphæra recta, planetarum verò ex obliqua: veruntamen adhuc vrgebo te oſtenſurus
eos
eſſe contrarios: ſiquidem planetarum motus impediatur à diurno: quandò motus illorum tàm lon­
go
ſpatio temporis abſoluatur: necnon ſic agantur planetæ ab orbibus ſuperioribus, vt adducantur, &
abducantur
à tropicis, & confecta Zodiaci latitudine reuoluantur; ſiue id verum ſit, ſeu non; nil in prę­
ſentia
curæ ſit nobis, nanque ex motu planetarum per ſucceſsionem ſignorum quæ in ſtellifero ſunt obli­
què
diſpoſita, adductiones illę & abductiones fieri videntur; ſatis ſit eos motus, atque reuolutiones ab
Ariſt
.
non fuiſſe confutatas; quinimmò, vti tum ſe res habebat, approbatas, & illud prænunciatum ſe
ea
conſtituturum, quæ non repugnent phænomenis, quę ætate ſua à Calliope & Eudoxo fuerant ob­
ſeruata
; & ſphęrarum genera diuerſa recepta reuoluentium .ſ.
& deferentium, atque hîc termini ſunt
eidem, idem axis, & poli, eademque.
circunferentiæ pars. Hîc etiam quies interpoſita; quippe quae in regreſ­

ſionibus
vtendum ſit vno puncto vt duobus, aliter eodem tempore adduceretur & abduceretur idem pla­
neta
: proinde à Græcis nomine τροπῶν, quibus reflexio notatur, & apud Latinos ſolſtitia dicta, quibus
omnibus quies interpoſita continetur. Et ſi hoc vnus erit terminus ſecundùm, alter verò præter naturam,
aut
vnius eiuſdemque.
corporis motus duo naturales. Sed ſpectemus ſeorſum motum inter cetum & oc­
caſum
, quanuis ſuper eiſdem polis non fiant; attamen aduerſitate ſeſe non expediunt.
Non ſicut motus
recti
qui fiunt ſuper diametro mundi, contrarij ſunt; nihilominus & ij qui fiunt in latus; naturam con­
tratiorum
participant, quatenus ad diametrum referuntur: ſic ego dicam terminos oppoſitos eſſe ortum,
& occaſum diurnum, & in ſphæra recta, quae ſi tantiſper ab iis terminis diuertantur; adhuc oppoſitorum ſpe­
cimen
extare.
Tertiò reuocatur in dubium robur eius argumenti. Si conuerſio foret conuerſioni con­
traria
; vna ex his eſſet fruſtrà: nam facilè reflecti potest: imbecilla verò ſunt illa arma, quæ tam à nobis
ſtant
, quae ab aduerſariò.
Sic enim dicam. Si motus rectus eſſet alteri recto contrarius; ergo alter ex his eſſet
fruſtra
: rectus igitur recto contrarius eſſe nequit.
At verò de prima illa dubitatione s diſcepta­
uit
Auerroës.
quid multa? redigitur ſermonis vniuerſi peroratio, quod anteà traditum fuerat à Sim­
plicio
; motus illos non eſſe contrarios, ſed è contrario, & ἀναπάλιν, ob eam rationem quæ paullò ante
expoſita
fuit, quia .ſ.
non fiant ſuper eodem ſpatio. Cùm verò opponitur eos motus interſe impedire;
monebat
idem Simplicius illam varietatem in planetis non tendere planè ad interitum, ſed ad ſalutem, &

perfectionem
; quippe quæ fiat à præſtantiore natura; neque eiuſmodi commotionem corpori cęleſti re­
pugnare
: videtur aut ſignificare voluiſſe in nonnullis geminam eſſe vim, atque perfectionem propriam vnam,
& internam, alteram aliunde pendentem, & ſuperiorem; qualis à nobis in materia ad formam priuationemque.
ponitur, & in appetitu ad ſenſum pariter, & rationem. Non improbo dicta: verùm non ex toto mihi vi­
detur
dubitatio pelli.
præſertim quae officium eſt philoſophi naturalis apparentia conſulere, & ſi cauſſa
quæratur
illorum, ex ſuis principiis ſatisfacere: moſtrant verò Aſtrologi etiam orbem Lunæ, qui defert
vtranque ſynodum & ἀναβιβάζοντα, & καταβιβάζοντα, caput & caudam draconis vocant; ab ortu
in
occaſum ſuper polis Zodiaci conuerti, eandemque.
ſuper eiſdem polis ab occaſu in ortum volui à ſphę­
ra
Mercurij.
Accedit eòdem; quòd à nobiliore cauſſa naſcitur effectus nobilior; at motus iſti pręſtantur à
corporibus
ab intelligentia proprij motus: atqui intelligentia phyſicè mouet: non igitur ſupra natu­
ram
corpora concitabunt.
Neque verò aſſeureatur non eſſe idem ſpatium ſuper quo conuertitur ab occaſu
in
ortum motu proprio, & vi ſphęrę ſuperioris ab ortu in occaſum; ſiquidem ſpatium ſuper quo ſphære
voluuntur
; ab earum ambitu non diſtinguatur.
Quamobrem vide obſecro, tutius'ne ſic dici valeat.
Vnum eſſe motum primum cęli totius, quemadmodum progreſſus eſt totius animalis motus, qui ſine in­
terpellatione
fiat ab ortu in occaſum.
atque is, etſi Peripateticis auctoribus eſt orbis ſtelliferi, & inerran­
tis
: attamen vnus eſt in omnibus cęli partibus propter earum continuationem quæcunque illa ſit, & ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index