Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1riæ neceſsitate, veluti ſuprà dictum eſt: nam ſat eſt, ſi vnus eſt motus qui per vniuerſas parteis pertineat,

atque haud aliter àc in animali progreſſus, qui tametſi ex corde ducit originem; nihilominus cauſſa conti­
nuationis
eſt vnus totius animalis, & in eodem tempore efficitur: ita enim continua ſe habent, vt eorum mo­
tus
ſit vnus: vnus aut non, niſi in eodem tempore fieri potest.
Hic motus eſt planè ſecundùm naturam.
ſiquidem ſit vniformis; vniformiter aut operari ſit vnius naturæ munus; motus difformes ab anima,
non
à natura præſtantur.
atque hoc modo cęlum natura conſtare putabimus, & eius motum eſſe naturalem,
eaque.
ratione tractari & 8. Phyſ. & 1. de cęlo, ac non rarò in libris primæ philoſophiæ. Sed miſſo motu
totius
de quo controuerſia non eſt, quia non vniformiter etiam mouetur (etenim & currendo, & ſaltando
locum mutare poſſum) is ſanè motus non eſt à natura, ſed ab anima, & à natura quidem, quia κατὰ φύσῖν,
& more conſueto formæ per quam ſic natum eſt aptum animal agitari, non vt ab efficiente, ſed vt ab effi­
ciente
, ab anima; quandoquidem motus difformes ſine organis adminiſtrari non poſſe videantur, quorum
actus
eſt anima ipſa, non natura.
Sic etiam de cęlo reputabis. Quocirca Græci optimarum artium magiſtri
optimi
, a motum illum nomine κυκλοφορίας dignari noluere, ſed ita dixere κατὰ τὴν προκίρετικὴν

αὐτὴν πορείαν ἔρχεσθαι.
Specta quæſo rurſus animal: in eo quoque motus eſt partium qui ſi natura
propriè
dictum ſumas; is certè potest non eſſe naturalis, ſed ex anima duntaxat, atque hic nihil obſtat motui
totius
, quin ſæpe adiuuat, vt iactatio brachiorum ad curſum: & cum ſic adnexæ primo illi membro non ſint,

quin
intercedat aliqua diſiunctio; manente etiam toto moueri queunt; nec earum quies obſtat motui to­
tius
, neque item quies totius tollit earum motum.
Sic aſſero de motibus planetarum: ſunt enim eorum or­
bes
, ſicuti partes in toto.
Proptereà primum mobile bipertitò diſtribuitur: eſt enim ſimpliciter primum,
vnde
motus aliis omnibus impertitur, in quo maximè virtus primi mouentis elucet; eſt & alterum quod
eſt
adæquatè primum, complectitur verò vniuerſos globos cęleſtes quo vniuerſus motus ille fundatur;
eſt
verò vniuersum corpus quod ſuapte vi fertur in orbem, nec idoneum eſt alio motu concitari vt totum,
nanque expulſu primę illius partis eodem quoque impetu neceſſe eſt continuæ partes agantur, cùm cętero­
quin
hoc ordine excludatur hypeccauma, licèt agatur in gyrum, quae aliter agitari ſint aptæ partes eius, nec
conuerſione
potiantur ob cauſſas antedictas.
Cęterùm partes animalis & ſeorſum, & in toto mouen­
tur
; ac dum mouentur in toto; idem prorſus eſt totius partiumque.
motus, alter toto quieſcente par­
tium
proprius eſt.
Ita igitur cum planetæ proprio motu, eidemque. diurno moueantur, dum diurno motu
voluuntur
; totius motu concitantur; alter ille eorum proprius eſſe dicetur.
Ergo quatenus in toto mo­
uentur
, ſi quis eos ab alio moueri neget, facilè defendi poterit ea ratione, quia .ſ.
orbis ille primus non ſit
ita
diſiunctus ab inferioribus, quin dum ipſe cietur, eos ſecùm quoque conuertat, & quaſi pars in toto mo­
ueat
, non vt ſubiecto, quantitate, & numero ſegregatus.
Nam velut animal à ſeipſo dicitur agitari, quan­
uis
partes aliquam diſiunctionis imaginem præſeferant, quia motus eius toti communicatur, & ab alio to­

tum moueri, quae aliud ſit ad numerum, totaque.
forma diſiunctum, & quod ſeorſum moueri poſsit, ita & à
ſeipſo
, non ab alio cęlum moueri dicemus, & planetas in illo, atque vnum eſſe motum totius & partium,
qui
motus erunt ſeparatim partium non totius, hi poterunt ab alio fieri, quod etiam nil obſtabit, ſi fuerit vir­
tus
in corpore.
ſic aſtra mouentur à deferentibus, & à reuoluentibus etiam reuoluuntur. Ille qui totius
eſt
, atque præcipuus; nanque & primi omnium, perfectiſsimique.
corporis, & perniciſsimus, necnon propter vni­
formitatem
maximè naturalis, vt dictum eſt.
reliqui ſunt ex poſteriore menſura, atque (vt opinor) non na­
turales
, ſed animales, non aliter àc ſi brachium progrediendo porrigatur.
Neque verò tibi abſonum vide­
ri
velim nonnullos motus non eſſe neque ſecundùm, neque præter naturam, & ex eorum ordine qui pen­
dent
ab animo, neque enim ſunt ſecundùm, vel præter naturam virtutes, b ſed quòd idonei natura ſimus

eas
ſuſcipere, conſuetudine, atque vſu comparamus: ſic parteis illas dicimus ipſa natura, hoc eſt, ex nati­
ua
conſtitutione motu illo concitari ab anima; quare nec ſecundùm, nec præter naturam.
Sed cur non
dicetur
ille motus eſſe naturalis, ſicut etiam in toto cauſſa ſubiecti & poteſtatis, vt enim totum ſic ferri
natura
eſt aptum, ita & pars?
Vtar hîc ego libentiſsimè verbis Arati.
a Cleome­
des
in Me­
teor
.
b 2. Eth.
c
. 1.
- πάντα γὰρ οὔπω

Ἐη Διὸς ἄνθρωποι γινῶσκομεν, ἀλλ' ἔτι
Κὲκρυπται τῶν αἴκε θέλει καὶ ἀυτίκα δώσει Ζεῦς -

Sed hoc intereà ſuppetit. Ea quæ mouentur, aut animata eſſe, aut inanima. Atque inanimorum quidem
motus
eoſdem eſſe in toto & partibus animalium, motus idem eſt aliquando totius & partium, quandoque
diuerſus
, & totius quidem motus eſt ſecundùm naturam, vt homini ambulatio, piſci natatio: partes ali­
quando
ſecundùm, aliàs præter naturam cientur, dico etiam eas neque ſecundùm, neque præter naturam agi poſſe.
Sunt enim duo partium motus vniformium; veluti grauium & leuium, ac motus organici, vt tentiones,
porrectiones
, tractiones.
Quod igitur attinet ad motus vniformium, ſunt hi planè ſecundùm, vel præ­
ter
naturam, quia grauia deorſum aguntur pro natura, vi tolluntur, & leuia ex natura aſcendunt, vi depri­
muntur
: atqui tractiones neque ſecundùm, neque præter naturam ſunt, ſed ab anima.
Tales ergo dicimus
eſſe
partium motus in cęlo.
Neque tamen oppoſitos, neque enim conſiſtunt oppoſiti, aut etiam ſi conſiſtunt, vnus
ex
his eſt per ſe, alter per accidens, vt cùm moueor contra motum nauis, ſed propter diſiunctionem partium
diuerſos
, & conſiſtentes, & vt dixi, ſubcontrarios.
Itaque non veremur ea quæ Clauius obiecit: habent
enim
locum in iis quæ mouentur, vt continua, & vnico motu ſimpliciter & æqualiter: hęc enim dum ferun­
tur
ab A. ad B. eodem quoque tempore non poſſunt ferri à B. ad A. Et ſi motus iſti oppoſiti perhibentur;
cùm
inter ſe impedire, & nonnulli interpellari quiete videantur; Neque id inficiatur Ariſt.
c etiam
fatebimur
motus oppoſitos in partibus inhærere, quorum alter non ſit naturalis; neque tamen contra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index