Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 166 > >|
1ctoria præclara myoparone piratico capto: dux li
beratus: ſymphoniaci Romam miſſi, formo ſi ho­
mines, & adoleſcentes, & artifices domum abducti.
Quibus ſane uerbis, niſi fallor, planum fit, illum
myoparonem habuiſſe ſex remorum ordines.
qua­
re non ab re, inter longas naues adſcribi debeat.
Idem Tullius ſeptima in Verrem, paruorum myo­
paronum meminit his uerbis: Hic te prætore He­
racleo archipirata cum quatuor myoparonibus
paruis ad arbitrium ſuum nauigauit.
Prò dij im­
mortales piraticus myoparo, cum imperium P.R.
naues ac faſces eſſent Syracuſis, uſque ad forum et
ad omnes urbis crepidines acceſſit.
Erant enim &
parui myoparones, quorum miniſterio præfecti
triremium & maiorum uterentur, ut colligo ex Au­
lo Hirtio de bello Alexandrino: Ipſe Octauius ſe
in ſcapham confert, in quam plures quum fuge­
rant, depreſſa ſcapha, uulneratus tamen adnatat ad
ſuum myoparonem: quò receptus, cum prælium
nox diremiſſet, tempeſtate magna uelis profugit.
Plutarch9 in Lucullo: Ἐξέπλουωσε δὲ τρισὶν ἑλληνικαῖς μυω
πάρωσι, καὶ δικρότοις ἴσαις ῥοδιιακαῖς, πρὸς μέγαπέλαγος
: ma
ri profugit cum tribus myoparonibus Græcis, to­
tidem〈qué〉 biremibus Rhodijs in altum.
Myoparo au­
tem ille egregius de claſſe Mileſiorum, quem prę­
ſidij cauſa ſecum Verres abduxit Myndum, ibique
uendidit, non erat inter paruos, quorum ſuprà ab
eodem mentio facta eſt.
Erat enim militibus remi
gibuś que ornatus atque armatus.
ſed ſatius fuerit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index