Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1ius à plagâ ſe abducens, nullam recipere videtur. Reſpondeo
id provenire ex inæqualitate motûs.
Nam cùm tardiùs con­
citetur ad motum maius, quàm æquale; in illâ morulâ, priuſ­
quam incipiat moveri, reſiſtit: ac proinde repercuſſio fit æ­
qualis illi morulæ, quâ veluti hæret in principio motûs.
Itaque
fieri poteſt, ut quandoque æquali, quandoque minori impulſu re­
ſiliat: nunquam verò motum maioris conſequatur: ſicuti neque
maior percuſſo minori quieſcere poteſt, aut reflecti.
At ve­
rò illud mobile, quod percuſſum non movetur, neceſſe illam
plagam à minori recipere: nam ſi ab æquali percutiatur ſeu tel­
lus, ſeu planctarum unus, locum ſanè mutabit.
Et ſi quidem
corpus fuerit ſonorum, diu reſonat; cuius partes omnes vi­
bratione quadam commoventur.
Sonus autem ſibi relictus
cum illo tremore ſenſim minuitur & vaneſcit; & non niſi à con­
tactu
repentè conticeſcit.
In corporibus autem ſurdis, quæ
percuſſa nihil aut parum ſonant, vibratio quidem fit, minùs ta­
men diuturna: quàm ex impulſu reciprocante fieri ex eo con­
ſtat. quòd atomi & corpuſcula minuta in ſuperficie illorum
corporum eodem tremore convellantur, & incitentur ad motum.

Minùs tamen regulariter in his, quàm in corporibus ſonoris
fit reciprocatio motûs ſeu impulſus, ob atomos inæqualiter ſi­
tas; à quibus via procurſus & recurſus variè detorquetur.
Durat verò impulſus à ſuperficie ultimâ ſe reducens, rurſúmque
excurrens veluti ſe ipſum perſequendo, quouſque plaga conti­
nuò decreſcens ſe ipſam abſumpſit.
Quod quidem in corpo­
ribus non continuis, cuiuſmodi lana, promptè fit ob vias mil­
le modis interciſas.
Piſa verò percuſſo ſacco licet conti­
nua non ſint, ſonant: propterea, quòd partes ſenſibiles & ſo­
num ex le habentes colliduntur: itaque legumina quò maiora
magisque rotunda, magis reſonant.
Ita quidem in corpore
habet impulſus: quod licet non mouet localiter, omnes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index