8975DE MAGNETE.
quidem ſufficienter, explicare licet.
Quod â confeſſione ignoran-
tiæ totius cauſæ non differt, & quam poſtea in programmate Inau-
gurali de partialitate Acus Magneticæ agnovit, dicendo in §. 17.
Genuinam inimicitiæ atque amicitiæ polorum Magnetum, vel A-
cus Magneticæ cauſam eſſe incognitam ſe credere. Propterea con-
venit hic apprime Aphrodiſæi dictum, qui cum attentiſſimus ad
Magnetem fuerat, ejus vim attractricem ſoli Deo notam excla-
mat: Si Galenum & Avicennam conſulamus, hi vim Magnetis
non comprehendentes, divinam eſſe judicant: quod ſi teſtimo-
nia plurium Eruditiſſimorum Virorum afferre vellem, qui exa-
minatis ſollicite Magneticis phænomenis, cauſam eorum huc uſ-
que latere confitentur, etiam Camerarium prudenter in Epiſtolis
Taurinenſibus diſſerentem afferrem, fatentemque ingenue rationes
Magneticorum effectuum eſſe adhuc quam maxime occultas, & ſpe-
ciatim quidem illas, quæ declinare Magnetem cogunt: cui quoque
eximius Wolfius in Cogitatis Ingenioſis adſtipulatur. Ex noſtris
enim hactenus allatis experimentis & argumentis conſtat, non eſſe
eam quærendam in Effluviis Magneticis, aut in ambientis fictitii æthe-
ris vorticibus, nam (Whiſtoni liceat uti verbis) divinare nequeo ejuſ-
modi motum Fluidi ſubtilis pertinentis ad Magnetem quod vim attra-
ctricem in ratione reciproca ſesquiduplicata diſtantiarum exerceret;
& ſi talem Fluidi motum concipere poſſem, id non ſufficeret ad po-
nendum, ejuſmodi Fluidum eſſe veram cauſam horum phænome-
norum, quemadmodum Coteſius recte obſervavit in ſimili caſu in
Præfatione Operis Newtoni. An autem conſiſtit in Blaſmotivo &
locali, prout Helmontius voluit? Sed hoc nihil eſt præter mera
verba, quæ a nemine intelliguntur. An vero erit anima, Spiri-
tus aliquis Univerſalis Magnetis motor, ut Hermes, Zoroaſter,
Orpheus, aliique Seriores Philoſophi crediderunt? tum profecto cauſa
mechanica non erit: verum prius hujus Spiritus exiſtentia, & de-
inde ejus facultas attrahendi, aut apprimendi corpora demonſtranda
foret, quod huc uſque fieri non potuit; niſi per illum intelligamus
DEUM, Sapientiſſimum Auctorem omnium, quæ in Univerſo exi-
ſtunt, primum motorem omnium potentiſſimum, per cujus vim &
efficaciam effectus Magnetici fierent, fluerentque immediate abſque
ulla alia, vel ſine pluribus intercedentibus cauſis; ſed