Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 355 > >|
1
EX PRIMO METEORORVM.
131
Svmma 1. cap. 3. (Moles autem terræ quanta ſit ad ambientes magnitudi­
nes, non immanifestum, iam enim viſum est per aſtrologica theoremata,
quod multò etiam quibuſdam aſtris est minor) Quantitas terræ non ſo­
lum abſolutè conſiderata, ab Aſtronomis explorata habetur, vt vi­
dere eſt in ſphæra Clauij; ſed etiam reſpectiuè conſiderata, ideſt reſpectu
aliorum elementorum, & ipſorum etiam aſtrorum; cuius demonſtrationes
ſunt partim in libello Ariſtarchi Samij, de magnitudine, & diſtantia Solis,
& Lunæ, partim apud Ptolæmeum in magna Syntaxi, ſiue Almageſto: par­
tim apud Albategnium de ſcientia ſtellarum: partim demum apud Ticho­
nem Brahe.
Porrò facile eſt demonſtrare Solem eſſe terra multò maiorem,
terram verò maiorem Luna, idque; ex eclypſi lunari, cuius imaginem habes
in figura ſequenti; vbi vmbra terræ eſt D B E, in quam Luna nigricans im­
mergitur, ac lumine deficit, reliqua cognitu ſunt facilia: quia igitur Aſtro­
nomi obſeruarunt vmbram terræ paulò ſupra Lunam pertingere, cum ſupe­
riora aſtra non adeat, hinc collegerunt eam neceſſariò eſſe acuminatam, ſeu
conicam, vt figura refert.
Cum ergo terra vmbram proijciat turbinatam,
neceſſariò corpus Solis, quod ipſam illuminat, eadem maior erit: quoti­
diana enim experientia docemur, corpore illuminante exiſtente maiore
quà ſit illuminatum, vmbram proijci faſtigiatam: cum deinde Solem val­
de a terra diſtare certum ſit, optimè infertur, eum reſpectu terræ eſſe maxi­
mum: quanto enim duæ lineæ, ſiue radij B A, B C. à terra ad partes Solis
51[Figure 51]
magis elongantur, tan­
to maius corpus illu­
minans
intercipiunt.
ha­
ctenus de magnitudine
terræ ad Solem.
Cum
verò Luna eclypſatio­
nis tempore, aliquan­
do non ſolum tota in
vmbræ vertice lateat,
verùm etiam aliquando
moram trahat, euidens
eſt, eam eſſe multò mi­
norem illa vmbræ par­
te, in quam immergi­
tur; quæ pars cum ſit
conicæ vmbræ media,
erit multò gracilior
quàm ſit ipſa terra.
Ex quo manifeſtè apparet, Lunam, quæ illa vmbra minor eſt, eſſe à fortio­
ri multò minorem ipſa terreſtri mole.
Atque hæc de comparatione terræ
ad Lunam.
harum rerum demonſtrationes exactiores pertractare non eſt
huius loci.
132
Eodem cap. (Conſiderantes vtique, quæ nunc oſtenduntur per Mathematica

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index