Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Page concordance

< >
Scan Original
41 41
42 42
43 43
44 44
45 45
46 46
47 47
48 48
49 49
50 50
51 51
52
53
54
55 55
56 56
57 57
58 58
59 59
60 60
61 61
62 62
63 63
64 64
65 65
66 66
67 67
68 68
69 69
70 70
< >
page |< < (89) of 197 > >|
8989DE S*TATICÆ PRAXI.*
5 PROPOSITIO.
Stateram perfectiſsimam fabricari.
CONSTRVCTIO.
Scapi cujuſdam ſolidi ſummum latus A B continuetur in C, ſitq́ue acies
tranſverſorum axium D, E, in rectâ B C, &
quidem acies D deorſum E verò
ſurſum vergat;
deinde tantum materiæ præponderantis è ſcapo, B C verſum
auferto, donec ex agina F ſuſpenſus æquamentum nanciſcatur, ut tamen acies
tranſverſi axis D (dempta agina F) diameter ſit gravitatis ſcapi A C.
Quibus
conſtitutis, ſcapoq́ue ex agina F ſuſpenſo, quemcunque dederis ſitum (dum
tranſverſus axis D aciei ſuæ incumbet) perpetuò ſervabit.
Conſiderandum
deinde pondus unci H, &
G æquipondii per ſcapum mobilis, & G quidem
libram, H unciam id eſt ipſius G ſextamdecimam partem valeat;
ſignato dein-
de I ut interſtitium inter ipſum &
aciem tranſverſi axis D interjectum {1/6} rectæ
D E obtineat, atque idem intervallum D E inter utroſque tranſverſos axes in-
termedium, initio ab I facto verſus A toties iterabis quoties commode de-
130[Figure 130] ſcribi poſſe animadvertes, ut in punctis K, L, M, N, O, P, Q, R, quæ ſingula
rurſum in tot æquales particulas ſubdividantur, quot ipſorum longitudo per-
mittet, duas, quatuor, octo ſedecim, atque ſtateræ fabrica fuerit perfecta.
Attamen ſi tanta accuratio nimium afferat laboris, huc tamen (ut 2 propoſ.
monuimus) quam poterit fieri accuratiſſime omnia referantur, atque aciem
axis tranſverſi D potius pauxillum ſupra rectam A C attollito quàm deprimas.
Vſus verò hujuſmodi eſt, ſi σφαίρωμαa G ex O & pondus huic ſitu æquili-
bre ex unico H dependeat, iſtud ipſum fuerit 5 librarum, ſi præterea unaquæq;
rectarum I K, K L, L M, in ſedecim particulas tributa eſſet quælibet particula
unciam adderet.
Exemplũ tale eſto, æquipondiũ G quintam partem PQ rectæ
obtineto, tum pondus H 6 ℔ &
5 unciarũ erit atq; ita in cęteris. C um igitur ſta-
tera hæc (ſi pondus mobile altera parte depreſſa haud deorſum prolabi fingas)
qualibet gravitate ſitu æquiponderante quemcunque dederisſitum conſervet,
ob cauſas antecedente propoſitione de perfectiſſimæ libræ fabrica, expoſitas;

etiam hæc ſtatera fuerit perfectiſlima.
Demonſtratio verò è 2 propoſ. 1 lib. evi-
dens eſt.
C*ONCLVSIO*. Stateram itaque, ut decuit, perfectiſſimam con-
ſtruximus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index