Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 110 > >|
1nectentur ex ratione dublicata elongationum, ſiue altitu­
dinum geneſum, & ex duabus rationibus reciprocè ſum­
ptis funiculorum AC ad BD, & ponderum E ad F.
Quod &c.
Cor. pr. 37.
huius.
30. huius.
PROP. XXXXII. THEOR. XXXV.
IIſdem poſitis, ſi ſpatia recurſuum erunt ipſæ elongatio­
nes, tempora, quibus ab extremitatibus ſolutis recur­
runtur, erunt in ratione ſubduplicata eorundem.
Nam cum
geneſes ſimilium, ſimpliciumque motuum ſint æquè am­
plæ, erunt, tempora in ratione ſubduplicata imaginum,
ſeu ſpatiorum acceleratorum motuum, ſunt verò ſpatia
ipſæ elongationes; ergo &c.
PROP. XXXXIII. THEOR. XXXVI.
CHordæ non eiuſdem craſſitiei, eiuſdem tamen mate­
riæ, ac longitudinis, tunc æquè trahentur vbi ſuſpen­
ſa
pondera craſſitut inibus proportionalia fuerint.
Nam
craſſior chorda poteſt concipi compoſita ex funiculis eiuſ
dem craſſitiei alterius chordæ, ſi illa huius fuerit multiplex,
& ſi partes exilior funiculus fuerit alterius craſſioris, erit
craſſities alicuius alterius funiculi, quæ pluries acceptą
conſtituere poterit vtranque craſſitiem funiculorum pro­
poſitorum (hìc enim non accidit enumerare craſſities in­
terſe irrationales, quippe quia, quod de iam dictis oſten­
derimus, de his quoque facilè eſt iudicare, ſecùs eſſemus
longi, quam par eſt, potiſſimùm cum hæc præter inſtitutum
adijciantur, & quidem vt conſtet, quomodo methodus iſta
noſtra facilis ſit, ac vtiliſſima) quapropter ſi cuique acce­
ptarum æqualium chordarum, pondera æqualia ſuſpenſa
ſint, porrò hæc omnes æquè trahentur ab ipſis æqualibus
ponderibus, & ſic etiam compoſita, nempe choidæ pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index