Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
< >
page |< < (77) of 672 > >|
8977An exustione noua ſubstantìa gignatur. rum dixerit, Veſtam autem in Deorum domo ſolam manere, at-
que
conſiſtere.
At Ouidius monet, *Nec tualiud Veſtam, quàm*
*viuam
intellige flammam:
* Philolaus autem Pithagoræus *Ignem*
*medium
, quaſi vniuerſi focum* ſtatuit, vt Plutarchus lib.
3. de
placitis
Philoloph.
cap. 11. ſcribit: & Ariſtoteles lib. 2. de Cœlo
text
.
72. hanc eandem Pithagoræis ſententiam tribuit: *in medio*
*enim
Ignem eſſe inquiunt;
* quorum rationem, cur potiùs Ignem
quàm
Terram in medio ſphæræ iacere exiſtiment, ſequenti textu
73
.
affert, *propterea quod maximè conuenit id cuſtodiri, quod eſt*
*potiſſimum
ipſius Vniuerſi ( medium autem eſt tale, quod Iouis*
*cuſtodiam
nominant) hanc habens regionem Ignis.
* Verùm Ignem
hunc
Pithagoræi opinabantur eſſe Solem in Vniuerſi centro quie-
ſcentem
(Tellurem verò Aſtrum) nec tamen eundem cum Veſtâ,
quanquam
propterea Cleanthes putauerit Ariſtarchum Samium
violatæ
religionis poſlulandum à Græcis, *tanquam ſi Vniuerſi La-*
*res
Veſtamque loco mouiſſet,* vt habet Plutarchus lib.
de fac. in
orbe
Lunæ.
Veſta enim, quam eandem Cicero lib. de Nat. Deor.
dicit cum , quæ Græcis ἐςία (hoc eſt focus, ſic Galeno Cor
eſt
ἐςία τοῦ ἐμφύτου θερμοῦ) vocabatur, vtique Sol non erat,
ſiquidem
vis eius ad aras, &
focos pertinebat. Cum autem apud
plurimos
Authores habeamus Veſtam dictam fuiſſe Terram, nam
&
Ouidius cecinit, *Stat vi terra ſuâ, vi ſtando Veſta vocatur: *
Omnes
facilè ad concordiam reuocamus, ſi Veſtam illam fuiſſe
Tellurem
Igne perpetuo fœtam dicamus:
Nos ſiquidem Igni prę-
cipuum
locum, videlicet circa Sphæræ centrum, concedimus;

Ignem
Terra ambit expanſo Marium ſinu Aquam excipiens, his
circumfunditur
Aër, neque alius in hoc ſublunari orbe reperi-
tur
ignis, qui ſtatui poſſit huius globi Elementum, hoc eſt,
vna
ex præcipuis partibus molem hanc componentibus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index