Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
91 55
92 56
93 57
94 58
95 59
96 60
97 61
98 62
99 63
100 64
< >
page |< < (53) of 434 > >|
8953HOROLOG. OSCILLATOR. ſpatium B D percurreretur. Feretur vero motu compoſito
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
ex æquabili quo percurſurum eſſet ſpatium B D, &
ex mo-
tu gravium cadentium, quo deprimi neceſſe eſt per ſpatium
ipſi A B æquale.
Quare ad B D addita D E, æquali A B,
ſcimus tempore ſecundo grave perventurum ad E.
Quod ſi vero inquiramus quam velocitatem habeat in E,
in fine ſecundi temporis, eam inveniemus duplam eſſe debe-
re velocitatis quam habebat in B fine temporis primi.
Dixi-
mus enim moveri compoſito motu ex æquabili cum celerita-
te acquiſita in B, &
ex motu à gravitate producto, qui
cum tempore ſecundo idem plane ſit ac primo, ideo decur-
ſu temporis ſecundi æqualem celeritatem gravi contuliſſe
debet atque in fine primi.
Quare cum acquiſitam in fine pri-
mi temporis celeritatem conſervaverit integram, apparet in
fine ſecundi temporis bis eam celeritatem ineſſe quam acqui-
ſiverat in fine temporis primi, ſive duplam.
Quod ſi jam, poſtquam pervenit in E, pergeret deinceps
tantum moveri celeritate æquabili, quantam illic acquiſivit,
apparet tempore tertio, prioribus æquali, percurſurum ſpa-
tium E F, quod duplum futurum ſit ſpatii B D;
quia hoc
percurri diximus dimidia hujus celeritatis, motu æquabili,
&
temporis parte æquali. Accedente autem rurſus gravitatis
actione, percurret tempore tertio, præter ſpatium E F,
etiam ſpatium F G, ipſi A B vel D E æquale.
Itaque in
fine tertii temporis grave invenietur in G.
Velocitatem vero
hîc habebit triplam jam ejus quam habebat in B, in fine pri-
mi temporis:
quia præter celeritatem acquiſitam in E, quam
diximus duplam eſſe acquiſitæ in B, vis gravitatis, tempo-
ris tertii decurſu, æqualem rurſus atque in fine primi cele-
ritatem contulit.
Quamobrem utraque celeritas, in fine tem-
poris tertii, triplam celeritatem conſtituet ejus quæ fuerat
in fine temporis primi.
Eodem modo oſtendetur tempore quarto peragi debere &
ſpatium G H triplum ſpatii B D, &
ſpatium H K ipſi A B
æquale:
velocitatemque in K, in fine quarti temporis, fo-
re quadruplam ejus quæ fuerat in B, in fine temporis primi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index