Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1maxime arentem eſſe oportet: eamque ad rem nihil eſt commodius
latere ſeu cocto ſeu potius crudo bene exſiccato.
Paries crudo du
ctus latere ualitudini habitantium aptus: et contra ignes tutiſſimus
cum ſit: tum et terræ motibus non multo commouetur: Sed idem
ni fiat craſſior / contignationes non tolerat: Hinc pilas iubebat Ca
to interſtrui lapideas: quibus trabeamenta ſubſtituerentur.
Limum
quo fulcias / ſunt qui eſſe optant bitumini perſimilem: et eſſe optimum
arbitrantur eum: qui immiſſus aqua lente diſſoluitur: qui de manu
ægre abluatur: qui longe denſetur cum ſicceſcat: Alii harenarium
præferunt: quia ductibilior ſit.
Veſtire oportet opus hoc cruſtula
extrinſecus ex calce: interius ſi libet gypſo /aut etiam creta argen
taria
: Ea ut cohæreſcat aptius inter componendum teſtacea ſunt frag
menta / rimulis iuncturarum ſparſim interſerenda: quæ ueluti den
ticuli
promineant: ut eis cruſtula firmius contineatur.
Nudum lapidem cum quadratum eſſe oportet: tum et præ aliis
grandem atque etiam ſolidum et firmiſſimum: Hic nulla infarcina
menta / æquatiſſimi ordines / perpetua nexura exigitur: crebraque
debentur anſarum clauiculorumque illigamenta.
Anſæ ſunt quibus
æquate appoſiti lapides binatim iungantur: et continuatum in or
dinem couniantur.
Clauiculi ſunt qui inferiores et una ſuperiores
in lapides infixi cauent ne quid forte protruſi ordines alteri ab alte
ris diſtrahantur.
Anſas clauiculoſque fen eos non reprobant. Sed
nos ex ueterum operibus intelleximus ferrum corrumpi et nequicquam
durare: æs uero durare et prope æternum eſſe: Quin et ferri rubi
gine marmora commacerari et circumrumpi aduerti.
Viſuntur et lig
neæ anſæ lapidibus uetuſtiſſimorum operum interſertæ: quas ego
ferreis haud quaquam poſtponendas duco: æreæ ferreæque anſæ plumbo
firmantur: ligneæ ſat firmæ ſunt ſuapte forma: quæ ſic dolantur
ut ſimilitudinis gratia caudæ hirundineæ nuncupentur.
Inſerendæ
anſæ ſunt ita ut imbrium ſtillæ ad eas uitiandas non penetrent.
æneas contra uetuſtatem firmari putant / ſi dum conflantur trige
ſima ſtagni pars immiſceatur: Rubiginem minus uerebuntur / ſi
bitumine aut etiam oleo perungantur.
Ferrum ceruſa gypſo
et liquida pice temperari / ne rubiginem ſentiat / affirmant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index