Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 166 > >|
1ctoria præclara myoparone piratico capto: dux li
beratus
: ſymphoniaci Romam miſſi, formo ſi ho­
mines
, & adoleſcentes, & artifices domum abducti.
Quibus ſane uerbis, niſi fallor, planum fit, illum
myoparonem
habuiſſe ſex remorum ordines.
qua­
re
non ab re, inter longas naues adſcribi debeat.
Idem Tullius ſeptima in Verrem, paruorum myo­
paronum
meminit his uerbis: Hic te prætore He­
racleo
archipirata cum quatuor myoparonibus
paruis
ad arbitrium ſuum nauigauit.
Prò dij im­
mortales
piraticus myoparo, cum imperium P.R.
naues
ac faſces eſſent Syracuſis, uſque ad forum et
ad
omnes urbis crepidines acceſſit.
Erant enim &
parui
myoparones, quorum miniſterio præfecti
triremium
& maiorum uterentur, ut colligo ex Au­
lo
Hirtio de bello Alexandrino: Ipſe Octauius ſe
in
ſcapham confert, in quam plures quum fuge­
rant
, depreſſa ſcapha, uulneratus tamen adnatat ad
ſuum
myoparonem: quò receptus, cum prælium
nox
diremiſſet, tempeſtate magna uelis profugit.
Plutarch9 in Lucullo: Ἐξέπλουωσε δὲ τρισὶν ἑλληνικαῖς μυω
πάρωσι
, καὶ δικρότοις ἴσαις ῥοδιιακαῖς, πρὸς μέγαπέλαγος
: ma
ri
profugit cum tribus myoparonibus Græcis, to­
tidem〈qué〉
biremibus Rhodijs in altum.
Myoparo au­
tem
ille egregius de claſſe Mileſiorum, quem prę­
ſidij
cauſa ſecum Verres abduxit Myndum, ibique
uendidit
, non erat inter paruos, quorum ſuprà ab
eodem
mentio facta eſt.
Erat enim militibus remi
gibuś
que ornatus atque armatus.
ſed ſatius fuerit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index