Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (77) of 672 > >|
8977An exustione noua ſubstantìa gignatur. rum dixerit, Veſtam autem in Deorum domo ſolam manere, at-
que conſiſtere.
At Ouidius monet, *Nec tualiud Veſtam, quàm*
*viuam intellige flammam:
* Philolaus autem Pithagoræus *Ignem*
*medium, quaſi vniuerſi focum* ſtatuit, vt Plutarchus lib.
3. de
placitis Philoloph.
cap. 11. ſcribit: & Ariſtoteles lib. 2. de Cœlo
text.
72. hanc eandem Pithagoræis ſententiam tribuit: *in medio*
*enim Ignem eſſe inquiunt;
* quorum rationem, cur potiùs Ignem
quàm Terram in medio ſphæræ iacere exiſtiment, ſequenti textu
73.
affert, *propterea quod maximè conuenit id cuſtodiri, quod eſt*
*potiſſimum ipſius Vniuerſi ( medium autem eſt tale, quod Iouis*
*cuſtodiam nominant) hanc habens regionem Ignis.
* Verùm Ignem
hunc Pithagoræi opinabantur eſſe Solem in Vniuerſi centro quie-
ſcentem (Tellurem verò Aſtrum) nec tamen eundem cum Veſtâ,
quanquam propterea Cleanthes putauerit Ariſtarchum Samium
violatæ religionis poſlulandum à Græcis, *tanquam ſi Vniuerſi La-*
*res Veſtamque loco mouiſſet,* vt habet Plutarchus lib.
de fac. in
orbe Lunæ.
Veſta enim, quam eandem Cicero lib. de Nat. Deor.
dicit cum eâ, quæ Græcis ἐςία (hoc eſt focus, ſic Galeno Cor
eſt ἐςία τοῦ ἐμφύτου θερμοῦ) vocabatur, vtique Sol non erat,
ſiquidem vis eius ad aras, &
focos pertinebat. Cum autem apud
plurimos Authores habeamus Veſtam dictam fuiſſe Terram, nam
&
Ouidius cecinit, *Stat vi terra ſuâ, vi ſtando Veſta vocatur: *
Omnes facilè ad concordiam reuocamus, ſi Veſtam illam fuiſſe
Tellurem Igne perpetuo fœtam dicamus:
Nos ſiquidem Igni prę-
cipuum locum, videlicet circa Sphæræ centrum, concedimus;

Ignem Terra ambit expanſo Marium ſinu Aquam excipiens, his
circumfunditur Aër, neque alius in hoc ſublunari orbe reperi-
tur ignis, qui ſtatui poſſit huius globi Elementum, hoc eſt,
vna ex præcipuis partibus molem hanc componentibus.
Dand. Iam in hoc conſenſimus, reiectis vulgi ſomnijs de Igne
Aĕrem ambiente, &
concauæ lunaris cœli ſuperficiei finitimo,
cuius proprietates nullæ, nulli effectus innoteſcunt.
Veruntamen
quoniam Ignis ille intrà terræ viſcera abditus, nimis remotus eſt
à noſtris ſenſibus, &
an omnino ſyncerum, atque à cœteris ſe-
cretum elementum ſit, ignotum eſt, nam &
in Terrâ, Aquâ,
&
Aĕre purum & impermiſtum elementum nuſquam fortaſsè re-
peritur, quod quidem noſtrum ſub ſenſum cadat;
propterea Ignem
hunc potiſſimum conſiderare operæ pretium fuerit, quem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index