Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
cua ad partem plenam ipſius aquæ, & permutando,
moles vacua aeris ad molem vacuam aquæ maiorem
proportionem habebit, quàm moles plena aeris ad
molem plenam aquæ, & proindè quęlibet ampla ae­
ris moles habebit maiorem cauſam alleuiationis quam
aqua, poſito quòd huiuſmodi cauſa ſit vacuum, & è
contra in eodemmet aere debilior erit cauſa graui­
tatis, quæ ab ipſo pleno, & ab eius menſura deſu­
mitur, itaque in grandi illa ſphæra aerea ſimùl cum aug­
mento
partis plenæ decies maiori, quam in exigua pila
aquea, ſuperadditur quoque cauſa contraria, nempè
alleuiationis, quæ eſt vacuum pluſquam milliès ma­
ior, quàm ſit illud quod in ipſa aqua continetur;
cùm igitur tàm enormiter excreſcat, & ſuperet pro­
portio vacuitatis reliquam proportionem plenitudi­
nis in prædictis duobus elementis numquam poterit
ampla pila aerea grauior effici ob augmentum eius
plenitudinis, & partis materialis, quando ipſa in ſe
quoque continet contrariam cauſam, quæ eam leuem
reddit multò magis multiplicatam, & hæc eſt inani­
tas, & vacuum.
Eiuſdem farinæ eſt longa illa ſeries
argumentorum toties ab Ariſtotele contra antiquos
adductorum.
Ariſt. ibid.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Præterea verum non eſt, aſſignaſſe antiquos ſpa­
tio vacuo motum, aut virtutem operandi, ſed tantun­
modò
principio materiali, ac pleno eam concede­

bant, quod perſpicuè ex eodem Ariſtotele percipitur,
refert enim antiquos poſuiſſe omnia corpora elemen­
taria
grauia, & ponderoſa, ſed magis, aut minùs,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index