Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1turrim proijcit, neceſſe eſt lapidem ſequi, ac nuſ­
quàm
deſeri à turri.
Cauſa manifeſta iam eſt.
Nam vt lapidi ſecundum malum projecto non ſola
impreſſa
eſt vis ipſius proijcientis propria, ſed etiam
alia
ex motu nauis, quo manus ſimùl adacta fuit;
ita
projecto ſecundum turrim non ſola vis pro­
iicientis
propria impreſſa eſt, ſed alia etiam ex mo­
tu
fuit ſimùl correpta. Et vt
lapis
ſecundum malum viſus aſcendere, deſcendere­
que
ad perpendiculum, deſcribit nihilominùs li­
neam
, quam parabolicam diximus: ita lapis ſecun­
dum
turrim contineri viſus in eodem perpendiculo,
deſcribit
tamen in ſpatio mundano lineam ſimiliter
parabolicam
; ſed paraboles longè obtuſioris.
Nem­
pe
vt illeic motus eſt compoſitus ex perpendiculari,
& horizontali; ita ex vtróque compoſitus heic: adeò
vt
, quicquid eſt ex vi proijcientis propria, id explice­
tur
vſque ad faſtigium turris, ad quod lapis per­
uenit
; & quicquid à vi, ſeu motu Telluris, id ex­
plicetur
ad punctum vſque horizontalis lineæ, quod
lapis
decidens attingit.
Itaque, cùm Turris ex A
B
, peruenerit ad CL, rectè concipis lapidem per­
ueniſſe
ad M; cùm ad DN, perueniſſe ad O; cùm
ad
EP, perueniſſe ad Q: cùm ad FR, perueniſſe ad ip­
ſum-met
R, quod faſtigium eſt; & conſequenter, cùm
ad
GS, perueniſſead T: cum ad HV, perueniſſe ad X:
cùm
ad IY, perueniſſe ad Z; cùm denique ad K , per­
ueniſſe
ad ipſum K. ita vt vbicúmque lapis in aëre, vel
per
ſpatium mundanum fuerit, extiterit ſemper in li­
nea
ipſi Turri parallela, eidemque Turris pedi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index