Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſiquidem
pluribus locis cauſſam perpetuæ ſucceſsionis in rebus caducis oſtendat eſſe primum fi­
nem
, cui omnia parent, & quod imitari cupiunt.
Proptereà, vt omnes cauſſas ab imis vſque ad
ſummas
adhiberi à phyſico ſuis demonſtrationibus affirmo: ſic omnes cum diligentia ab eodem
tractari
poſſe nego; ſed eas tantùm cum diligentia in hac methodo explicandas eſſe quæ non ſe­
parantur
à motu, reliquarum explicatio diligens ſuperiori officio delegabitur.
& cauſſa eſt, quia
cùm
includant rationem & notionem motus, quia motus à phyſico diligentiſsimè exponitur; er­
go
, & illa, in quorum notione ineſt motus optimè à naturali cognoſcentur.
Nam veriſimile eſt
ibi
aliquid maximè cognoſci, vbi illud maximè cognoſcitur per quod explicatur.
Itaque omnia
illa
loca quæ nuper allata contrà fuerunt, oſtendent quidem naturalem philoſophum cauſſas illas
non
exponere & pro merito tractare: nihil obſtabunt, quominus eas in demonſtrationibus vſur­
pari
poſſe credamus.
illud ſolum perſuadebunt: demonſtrationem quę in cauſſas illas reſoluitur,
vt
eſt ex maximè primis in hac philoſophia, ita non eſſe ex nobis notiſsimis, quòd illò phyſicæ
methodi
vis non tuebatur.
Reſtat igitur, vt efficiens & materia cum omni diligentia tractentur à
philoſopho
naturali & demonſtrationes quæ è tali cauſſarum genere conflantur in methodo na­
turali
, ſint ſuis numeris partibusque.
abſolutæ. & omnibus modis; cùm è cęteris abſolutæ quidem
ſint
, ſed in proprio genere; quia ſcilicet illis ſit contentus, quatenus referuntur ad motum.
Nam

quicquid
vlterius cognoſcitur, ſi facit ad rei notitiam pleniorem; non tamen facit ad notitiam rei,
quatenus
eſt naturalis, ſed vt cadit in aliam rationem, vtputa, entis.
Neque obſtat quòd operen­
tur
prima forma primusque.
finis ſine motu: quare non reſpiciant ſubſtantiam naturalem; quia non
id
ſibi vult illud dictum, quòd omnis earum ratio notioque.
ſeparentur à motu: ſed quòd inter re­
liquas
cauſſas quoque ſine motu conſiderari queunt, cùm functiones habeant quę ſine corpo­
re
obiri poſsint.
Ideo quatenus reſpiciunt motum, pertinent ad methodum naturalem: ſed cùm
habeant
item alia officia quę ſegregantur à motu, illa res natura plenè cognoſci nequit à phyſico
qui
non excedit limitibus motus, ſed ab eo philoſopho cognoſcetur qui conſiderat entia quæ
ſunt
immobilia; hic verò eſt primus philoſophus.
Quanquam de iis quæ nuper conſtituta ſunt,
non
leues exiſtunt dubitationes: ſiquidem ſubiectum philoſophię naturalis perfectius in alia ſcien­
tia
, quàm in naturali noſceretur; ibi enim perfectius noſcitur, vbi ipſius principia noſcuntur.
Quia verò facilè hoc dabis obiiciens locum Ariſtotelis, a vbi teſtatur primi philoſophi munus

eſſe
præbere ſubiecta cęteris ſcientiis; quaſi noſcat ipſe ſolus illa eſſe ſimpliciter: animaduerte ob­
ſecro
Ariſtotelem agere de eo quòd ſint; itaque verè dicere: quandò vnus primus philoſophus

tenet
rem eſſe, quatenus eſt: ſed nos hîc ſubſtantiam naturalem ſub ratione naturæ concipimus;
eam
verò nulli notiorem fore quàm philoſopho naturali prædicamus.
Tùm etiam ſcitu dignum
eſt
an'ne materia plenè cognoſcatur à philoſopho naturali; ecquid'nam amplius afferat ad hanc
cognitionem
primus philoſophus.
At verò quantum eſt de primo: cùm ſit hoc in noſtris placitis
conſtitutum
principia ſpectari in methodis cum habitudine ad ea quorum principia ſunt, etiam
ſequenti
auctoritatem Ariſtotelis ſcrupulum iniiciet ea ſententia.
b Siquis vnum è relatiuis di­

ſtinctè
noſſe velit, alterum quoque diſtinctè noſcat neceſſe eſt: neque enim ſatis eſt percunctanti
cuius
ego ſim filius, ſi parentis filium me eſſe audiuerit: ſed tùm acquieſcet, ſi me Nicolai filium
eſſe
doceatur, qui nobiles cauſſas aliquando perorarit: aliter non plus certior abierit, quàm curio­
ſior
ille qui quærens ex quodam ſeruo, quò iret, & cuius eſſet; reſponſum tulerit.
Huc eo, heri
ſum
ſeruos; nunquid nunc es certior?
Hîc ego te conſiderare velim, longè aliud eſſe rei merita
tractare
, & methodi in qua verſamur, etenim methodus procedit ex propriis, & certis quibuſdam
terminis
cohibetur: itaque ſatis eſt illi ea continere quæ ipſius propria ſunt, reliqua negligit; nec
idcirco
quicquàm de iure ſuo deminuit rei notitia latius patet, & quandoque.
multarum methodo­

rum
opem flagitat: itaque cęlum & à naturali & ab Aſtronomo conſideratur; quia ſubit diuerſas
rationes
; cùm cęteroquin vna ſit cuiuſque methodi ratio qua determinatur: quamobrem ea prin­
cipiorum
notitia contenta eſſe debet, qua ſubiectum ſub propria ratione tractatur, vlteriorem non
requirit
; & quicquid vlterius adhibetur, alienum eſt, & ad rei quidem notitiam faciens, ſed nihil
adiuuans
illam methodum.
Neque noſſe oportet, vt aliquem certò patrem alterius eſſe ſciamus,
ſit
'ne animal rationis compos an brutum; neque poſtulat ea notitia certam atque accuratam fun­
damenti
, vt ita dicam, explicationem: itaque diſtincta alterius relatiui cognitio vſque ad quendam
terminum
peruenit, & cum diſtinctione illa adhuc connexam habet aliquam confuſionem: aliter
immineret
periculum, ne ſciremus bis duo facere quatuor, niſi perfectè ſciremus quid eſſet nume­
rus
, quid quantitas, & an ſit materię proprietas, an formę.
neque noſſet expugnare oppidum Im­
perator
, niſi cognoſceret quid ſit victoria, quid beatitudo, & cuncta politicę principia teneret, quę
ſanè
res eſt venia potius, quàm admiratione digna.
Hoc iudicio commotus Antonius apud M. Tul­
lium
c oratoriam facultatem modicis regionibus circunſcribit; & infinitatem illam quæſtionum

de
quacunque re ſubtiliter diſceptandi negat oratori.
Sed Ariſtotelis ipſius iudicium, & aliorum
philoſophorum
perſequamur.
quotasquiſque eſt ex Aſtronomis, qui de eclypſi ita diſputet, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index