Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
aliam aquam, & ſublatam
jam antea aquam vſque ad
L, attolleret vlteriùs vſque
ad vas B; at nunquam id
obtinere potuit: nam poſt­
quam aſcenderat aqua vſ­
que ad L, hæſit ſuſpenſa,
& aqua vaſis C non deflu­
xit ampliùs per tubum ED.

Collegit inde, idem per­
pendiculum ED non poſ­
ſe inſervire attractioni &
expulſioni ſimul, ſed vel
ſoli attractioni, vel ſoli ex­
pulſioni; quod benè notan­
dum eſt.
Cauſam dabi­
mus infrà Protheoria IV.
capite 2. Propoſit. 13. & 14.
quam tamen ignoraſſe Por­
ta videtur, quoniam nul­
lam adſignat.
26[Figure 26]
§. IX.
Error apud Ioannem Baptiſtam Portam, indicatur.
APud Ioannem Baptiſtam Portam lib 2. Spiritalium cap. 10.
traditur modus elevandi aquam per expulſionem ad ſtellas
vſque, vt ibi dicitur, mediante ſolo vnico perpendiculo quin­
quaginta verbi gratia pedum altitudinis: qui tamen eſt omnino
falſus, & repugnat doctrinæ Portæ in præcedentibus traditæ;
Vnde ſuſpicabar ab Hiſpano traductore fuiffe additum: crede­
re enim nulla ratione poteram, à Porta tam enormem errorem
potuiſſe committi.
Reperi tamen deinde eundem modum in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index