Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1turrim proijcit, neceſſe eſt lapidem ſequi, ac nuſ­
quàm deſeri à turri.
Cauſa manifeſta iam eſt.
Nam vt lapidi ſecundum malum projecto non ſola
impreſſa eſt vis ipſius proijcientis propria, ſed etiam
alia ex motu nauis, quo manus ſimùl adacta fuit;
ita projecto ſecundum turrim non ſola vis pro­
iicientis propria impreſſa eſt, ſed alia etiam ex mo­
tu fuit ſimùl correpta. Et vt
lapis ſecundum malum viſus aſcendere, deſcendere­
que ad perpendiculum, deſcribit nihilominùs li­
neam, quam parabolicam diximus: ita lapis ſecun­
dum turrim contineri viſus in eodem perpendiculo,
deſcribit tamen in ſpatio mundano lineam ſimiliter
parabolicam; ſed paraboles longè obtuſioris.
Nem­
pe vt illeic motus eſt compoſitus ex perpendiculari,
& horizontali; ita ex vtróque compoſitus heic: adeò
vt, quicquid eſt ex vi proijcientis propria, id explice­
tur vſque ad faſtigium turris, ad quod lapis per­
uenit; & quicquid à vi, ſeu motu Telluris, id ex­
plicetur ad punctum vſque horizontalis lineæ, quod
lapis decidens attingit.
Itaque, cùm Turris ex A
B, peruenerit ad CL, rectè concipis lapidem per­
ueniſſe ad M; cùm ad DN, perueniſſe ad O; cùm
ad EP, perueniſſe ad Q: cùm ad FR, perueniſſe ad ip­
ſum-met R, quod faſtigium eſt; & conſequenter, cùm
ad GS, perueniſſead T: cum ad HV, perueniſſe ad X:
cùm ad IY, perueniſſe ad Z; cùm denique ad K , per­
ueniſſe ad ipſum K. ita vt vbicúmque lapis in aëre, vel
per ſpatium mundanum fuerit, extiterit ſemper in li­
nea ipſi Turri parallela, eidemque Turris pedi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index